Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 292

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

292

<< Nr. 291 | Index | Nr. 293 >> 

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Mainz
Datierung: 4 IV 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 55-56




--55--

S. D. Typographus portavit acta tua, quę libenter admodum
vidi ac legi. Video invictam rem esse veritatem, ut mendacium
contra res est plusquam imbecillis. Iam vero quis non defleat infelicitatem
istorum hominum, vel magis rideat insaniam, qui sic excecati
sunt, ut clarissimam euangelii lucem videre nolint et, cum
perniciose errant, doceri vel in viam reduci renuunt? Non desunt
hic istorum similes, qui non alio nomine aversantur euangelium, quam
quod contrarium est cupiditatibus et factis istorum. Satis diu impositum
est simplici ac sequaci populo hypocrisi et pessima doctrina.
Tempus instat, ubi detrahenda est larva et asinis istis Cumanis leonis
exuvium. Pulchre tu, mi Zuingli, et fortiter! Faxit Christus, ut
hoc exemplum imitentur et alię Germanię urbes. Rogo frequenter
ad me scribas, si modo licet per nuncios; nam solatium est audire,
quod Christus feliciter herbescat apud vos. Apage Herodes istos
et Caiaphas, qui mortem intentant magnis consiliis, quibus tamen
saturabuntur quam primum. Sunt, qui putent subornatos .3. principes
a sacrificulis istis papisticis, ut supprimant nobilitatem a partibus

--56--

euangelii stantem; his stratis posthac sevituros in novę fidei professores.
Quod si verum est, quis non gravetur sub talibus principibus vivere?
Bona spes est de principe nostro, scribit a Vuittemberga Nesenus
Lutherum huic amicissime nuper scripsisse, et nihilo amicitius responsum
per principem. Hartmudius Bremiam concessit; quid
istic acturus, ignoro. Reliqua non habeo, neque vacat occupato. Tu
haec subito scripta boni consule. Mattheum hoc ieiunio absolvi.
Si quicquam in Acta, dum declamares tuo clero, collegeris, gratum
faceres id, quicquid est, communicando.
Frobenius bene huc mittet, si voles. Raptim.
Mogontię 1523. Vigilia Paschę.
Caspar Hedio, ecclesiastes Mogontinus.
Hulricho[!] Zuinglio, magnanimo crucis Christi professori,
speculatori Tigurino, fratri suo.