Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 296

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

296

<< Nr. 295 | Index | Nr. 297 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Steiner, Werner

Ort: Zürich
Datierung: 14 IV 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 64




--64--

Huldrichus Zuinglius Wernhero Steiner Tugiensi,
amico suo. S.
Nihil est, charissime Vuernhere, quod magnopere te scire referat,
quam quod negocium Christi bene habet, apud urbes etiam inferiores,
eas videlicet, quae Rheno adiacent: id quod ex bibliopola nostro,
ex nundinis Franckfordiensibus redeunte, didicimus. Admonuit
amicus quidam integer, quod episcopus Constantiensis et Ennius
Verulanus gravibus insidiis me sint petituri. Ego vero (ne metuas
hoc dico, non, ut iactem) si insidias fuissem veriturus unquam, non
tam constanter suscepissem euangelii praedicandi provinciam. Hic est
frater iste, de quo dicebam tibi, quem ii, quibuscum diebus aliquot
habitavit, plane stolidum esse praedicant, sed probum. Tu, postea
quam beneficium tuum in eum contuleris, admonebis, ut Argentinam
versus se dirigat ad amicum suum; nam si ad nos redierit, metuo, ne
insigni aliqua stultitia sese notet.
Vale, et servet te Christus incolumen.
Ex Tiguro 14. Aprilis 1523.
Salvum iube nostro nomine N. nostrum in Christo fratrem, et
nostris verbis admone, ut omnia cum modestia agat. Certior enim
factus sum per amicum quendam, eum nonnunquam importunius negocium
Christi aggredi. Quod equidem non improbarem, imo verius
laudarem, si apud eos esset, qui non offenderentur; at cum secus
habeat, per Christum oro, ut opportune cuncta et consulte agat.
Doctus est satis, fervet satis, modo se et alios etiam servet.
Salva sit postremo tota ecclesia Christi, quae apud vos est.