Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 302

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

302

<< Nr. 301 | Index | Nr. 303 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 9 V 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 76-77




--76--

S. D. Ecquid te longis obtundere cartis opus erit, doctissime vir,
cum nuncius praesto sit, qui te ad ravim usque certiorem reddere
poterit omnium, quae aput nos tum acta sunt et indies aguntur?
Profecto, nisi testari voluissem meam in te sedulitatem, calamo pepercissem.
Duo dumtaxat sunt, quibus hanc pagellam commaculare placuit.
Unum est, ut scias, Thomam nostrum Wyttenbachium
maximo desiderio tuas expectare literas. Scripsit ad te, ni fallar, binas,
quae, si non intercęptę fuerint, dum per ocium licuerit, aliquando relegas
relectisque respondeas. Suo Marte pulchra quaedam congessit
ac cum fratribus, qui Bernę sunt, contulit, de matrimonio, episcopo
Christiano, sacerdotio, superstitiosoque adversum tempestates pulsu,
quę omnia vigilantius forte revisa tibi commendabit. Alterum "Opus
illud tuarum conclusionum", indubie laboriosum, quod incudi traditum
scripseras, expectamus omnes; quod si excusum fuerit et absolutum,
ne nos diutius frustrari patere. Bibliopola noster quendam mittit
nuncium, qui excusos, ac si quae alia sint apud vos nova, ad nos
adferat. Ubi ad te venerit, tuto poteris ei commendare omnia.
De vicinis nostris, qui sunt Friburgi, bene spero. Est illic
praeco euangelicus, qui pro modestia sua tantum profuit, ut a senatu

--77--

edictum sit, quatenus libere euangelicum doceat, tacito tamen nomine
Luteri. Salodori suo trahuntur adhuc genio. At utcunque dominus
Iesus quottidie congregationi addit aput nos [Act. 2. 47], ut facile (nisi
divina in nos ira) verbum eius explodi nequeat, reclamantibus quantumcunque
nobilibus. Famem verbi Bernates habent, pascuntur in dies
iuxta gratiam nobis datam. Episcopus noster Lausannensis visitare
volebat in signum suę in nos iurisditionis [!]; at Bernates,
quamprimum per prępositum Nicolaum pompę huiusmodi instruebantur,
mox misso tabellione episcopo inhibuerunt, ut nec oppidum
nec pagos Bernatum visitare praetendat omnino. Interim ad nos
concessit episcopus ille electus Basiliensis. Quid aput nos agere
velit, nescio. Habent et ipsi aput nos patronos potentes, et ex magnatibus
non infimes, vigiles, tamen sua spe hactenus semper illusos.
Christo, cuius negocium agitur, nobis propitio omnia comittimus omnes.
Sebastianus noster rediit, qui te suis quoque literis multorum
certiorem reddet. Vidi literas, quas ad eum a me pie impulsus
dederas; non dubito, quin obsecuturus sit. Cęterum fratrem hunc
Franciscanum unice tibi commendo; cui si quid beneficii impenderis,
mihi quoque impensum suscipiam.
His vale et me commendato utere.
Salutant Lupulus, Trempius, Valerius, Fabianus
cęterique innumeri te tuosque in Christum unice pios.
Rursum vale basilice.
Valeant Leones et Grebelii musice.
Bernę 7. Idus Maias anno M.D.XXIII.
Bertoldus Hallerus tuus ut suus.
Eruditione ac pietate insigni viro domino Huldricho Zuinglio,
aput Tiguros euangelistę, domino suo ut fratri unice amando.