Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 307

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

307

<< Nr. 306 | Index | Nr. 308 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 8 VII (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 92




--92--

S. Ostendit mihi Ambrosius Syragrius schedulam quandam,
in quam excerpserat quędam ex his, quę nunc per te excuduntur apud
vos, de intercessione sanctorum. Non potui ex fragmentis rem totam
capere, sed videbantur probare sanctos non intercedere, perinde atque
intercessio aliquid adimat beatitudini et quies illorum operatione destituta
sit et omni actu vacet. Quod sane non video, ut ex scripturis
satis firmetur. Tu ęde pro tua prudentia tua minus certa, vel ita
parce, ne irritatos in nos apros converti faciamus [Matth. 7. 6], vel
ita copiosis testimoniis, ut prostrati penitus obmutescant. Boni quaeso
consule; sinceritas enim admonet. Domino Hutteno salutem ex me
preceris dicasque nihil interim ad me venisse literarum.
Vale.
Basileę in die sancti Chiliani.
Tuus Ioannes Oecolampadius.
Erudito et pio Vdalrico Zwinglio, Tigurinae plebis pastori,
dilecto in Christo fratri.