Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 310

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

310

<< Nr. 309 | Index | Nr. 311 >> 

Absender: Blarer, Ambrosius

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 27 VII (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 97-100




--97--

Non ausus sum ipse quicquam ad te scribere, Christianissime
Ulriche, ne quid forte tua in Christianam rempublicam studia intempestivus
interpellator remorarer; sed hanc tamen epistolam (quam,

--98--

omni humanitate refertae, ex quibus quum intelligerem, nondum omnem Germaniam
post unum abiisse Lutherum, communem amicum, erat quo ad pergendum
in rebus meis animarer. Coepi autem hanc harundinem euangelicam,
huc atque illuc omni doctrinarum vento agitatam [Eph. 4. 14, Matth. 11. 7], suis
depingere coloribus. Ostendo enim eidem non modo, quae contra sanam et rectam
euangelii intelligentiam ediderat, imo contra pugnantia illius plusquam trecenta
describo, ex quibus in brevi intelliget orbis, quo spiritu in unicam domum
dei Sabaoth irruerit, quo tendat, quam misere vulgus hoc iners ab hoc uno seducatur
homine. Videbis autem, spero, non inutilia. Partitus sum hanc contradictoriorum
summam in tres libros admodum iustos. In primo ostendam, quo pacto
ab universali ecclesia atque communi consensu Christi fidelium nos abducere
tentarit noster ille Lutherus. In 2. in transcursu et obiter indico, non solum
ab universali ecclesia dissentire Lutherum, immo quod nec Picardi nec alii
heretici, etiam ab apostolorum tempore usque ad nostra secula cum Luthero
convenerint, et credo, sim orbi daturus centum et quinquaginta articulos,
ex quibus Christianę fidei religio pendet, in quibus durior atque asperior est ipse
Lutherus, quam omnes omnium seculorum heretici. In tertio libro hominem
ex ore proprio iudico, qui ediderit nobis in theologia praecepta non alia, quam
quae cum illius Chrysippi Dialectica optime conveniant. Hic vespas et vespertiliones
Lutheri videbis. Faxit deus, ut prae occupationum mole salvus et incolumis
diutissime vivam. Nunc sub manibus tero, an verum sit, quod post
Viclephum temere Lutherus asserit, ex necessitate absoluta omnia evenire.
Et hic ex uno duntaxat libro, hoc est Genesi, sexaginta locos inveni, ex diametro
huic assertioni contrarios, et parum aberit, non sit aliquod in sacrorum bibliorum
canone caput, quantumvis breve atque exiguum, ex quo non valeam hanc iugulare
sententiam. Talis ac tanti nominis θεοδίδακτος [1. Thess. 4. 9] est ipse Lutherus,
ut uno axiomate audeat contra se provocare mille sacrarum literarum sententias.
In brevi stupidas illius allegorias adgrediar. Interim minutula quędam et forte non
aspernanda videbis. Ea distuli, sperans ex Luthero responsum, quod forte
diutius ad mea scripta suspendit, quod contra pacificum in pugnam prodire non
audeat, vel forsan modum ignoret, tum ipse ubique sit conviciis ledoribusque [!]
refertus, neque gratiam hanc habeat, ut modeste quicquam agat, quanquam me
insanum esse dixerit, antequam ulla cathena, velut Horestes, ligatus fuerim.
Sed hec est ratio Lutherani euangelii, spiritus cunctos iudicare tales, quales
illi sunt; et quod recte nuper serenissimus Anglorum rex in epistola sua testatus
est, cuius copiam, antequam tuus ille familiaris adesset, ex Lupseto habebam.
At pro tuo candido animo tibi gratias habeo plurimas, qui non dedignatus fueris
et illius rei me facere participem. - Quod ex me nova expectas, certi quicquam
non habeo, nisi quod apud Tigurinos novus Lutherus exoritur, qui tanto
gravior est, quanto austeriorem populum habet. Huic contraire, velim nolim,
cogor etiam invitissime; id quod in brevi agnosces emisso libello, quo missam

--99--

ut descriptam haberes, tua nonnihil interesse putamus), adhortante
Menlishofero nostro, mittendam curavi. Ex illa tu plane intelliges
magnificos, hoc est Rhomanos, et omnino dignos Fabro conatus,
qui, cum hactenus nonnulla magno quidem nixu, sed infeliciter nobis
pepererit, tamen subinde alia atque alia orbi se parturire tam impie
quam impudenter promittit - orbi (inquam), ne quis illum unius urbis
aut gentis apostolum arbitretur; quo nomine caeteros apostolos facile
antecellit, non solum aequat hoc Iovis sandalium. Miseret me (ita
mihi Christus faveat) miserrimi hominis, atque eo magis, quo minus
esse sacrificium probo. Una re careo duntaxat, quod typographos idoneos non
habeo; alioqui frequenter aliquid novi excuderem. Caeterum nesciebam, Lypsie
meum imprimi librum; optarim hoc mature rescivisse, ut quasdam mendas librariorum
incuria admissas expunxissem; si fieri posset, ut impressorem moneres,
quo me certiorem faceret, esset, quo gauderem plurimum. Et si contradictoria
Lutheri imprimere velit, ne essem denegaturus illi hoc lucrum, quod certo sperare
posset. Vide, quam libere tua ceperim abuti humanitate; sed aequiore animo
perferes totum, quod ad te scribo, si Christianam hanc fidem, quam ab ubere
suxi materno, non esse mihi neglectam pensares. Vale et me tuis precibus
iuvare dignabere. Constantiae 3. Iunii anno xxiij".
b) Randglossen Blarers zum Briefe Fabers:
I. festivum, per superos, et latinum exordium
II. dura metaphora harundo euangelica
III. Egregium vero universi orbis apostolum Fabrum
IV. Proh, immortalis Christe, ut torquet omnia impudentissimus nebulo,
quo habeat, quod calumnietur
V. Oremus omnes, ut diu superstitem habeamus Fabrum, ne desit, qui
Christi martyres excarnificet
VI. Zeichnung: ein Insekt (Fliege oder dergl.) [Pred. 10. 1?].
VII. pacificus Solomon Faber! qui loquuntur (ait propheta) pacem cum
proximo suo, mala autem in cordibus eorum [Jerem. 9. 8].
VIII. Zeichnung: eine Hand. Zuinglius.
IX. O deploratam chartarum cladem, posteaquam scripturientium Fabrorum
libidini inservire coguntur
X. ubique nobis materna ubera infulcit gloriosus iste miles

--100--

miseriam ipse suam agnoscit, et precabimur sibi melius ominatam
mentem, ut tandem et pudeat et pigeat tam subventanei partus, quanquam
vix fore speramus, ut recurrat, qui tanta pertinacia tam adfectate
male currit. Tu perge, ut facis, et Christi doctrinam, quanto
potes maximo studio, Christianis ab antichristis istis vindica; manus
enim domini tecum est, confortans te [Luc. 1. 66]. Nos posthac non
patiemur te quicquam eorum ignorare, quae Fabrum hic moliri resciverimus,
adversum te in primis, cuius nomini et authoritati non minus
ac nobis ipsis consultum cupimus.
Vale et, si molestum non erit, tuum quoque χαῖρε ad nos quantumvis
neglectim transscribe. Hutteno, quem isthic esse audio, me
diligenter commenda. Huius Germanos animos illa, (si quicquam
aliud), recens edita cum Erasmo "Expostulatio" nobis et festiviter
et proxime refert, ut vehementer nobis doleat viri citra fucum
Christiani parum firma valetudo, quam modis omnibus adamantinam
esse oportebat.
Saluta magistrum Erasmum, dominum Urbanum Vischlisbacchensem,
magistrum Gregorium Manegoldum, cum universa,
quae apud vos est, ecclesia. Salutant te charissimi consobrini
nostri Zuiccii, quorum alter infęlicitatis suae totam tragoediam ad
te perscribere destinavit.
Ex Constantia nostra VI. Kalendas Augusti.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
Tu omnia emendabis. Non est, ut relegere possim, alio me vocantibus
negociis familiaribus.
Christianissimo Ulricho Zuinglio, episcopo apud
Tigurinos vigilantissimo, domino et amico totis animis suspiciendo
venerandoque etc. - suas . . . signandae.