Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 311

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

311

<< Nr. 310 | Index | Nr. 312 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wattenwyl, Nikolaus von

Ort: Zürich
Datierung: 31 VII 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 101-105




--101--

Gratia et pax domini nostri Iesu Christi sit tecum. Dedi
nuper epistolam ad te cum legatis nostris, qui tum ad comitia
vestra commeabant, quas[!] interea nimirum legisti; qum autem ad

--102--

id, de quo admonui, nihil responderis, ausus sum id opellę, quicquid
est, tibi dedicare ac eorum mentionem facere, quos omnibus ante
omnes commendari oportet. Scio cautius futurum fuisse, si in obscuro
amicorum nomina iacere permisissem, ne scilicet mearum partium esse
palam fieret, si ea, quę agimus, humano consilio agerentur [Act. 5. 38].
Nunc, qum omnino prodeundum est, quid attinet cunctari? Idem deus
est qui olim, idem mundus qui olim; cum isto intrepide congrediendum
est, illius auxilio et consilio omnia perrumpemus victoriamque reportabimus.
Incipit sęvire Satan, sed incipiunt a diverso vehementer
animari servi dei istamque vitam non huius facere, ut Christo omnia
salva maneant. Decrevit nuperus iste apud vos Helvetiorum consessus,
ut in vincula, quacunque tandem ratione id fieri queat, coniiciar.
Decretum non usque adeo terret, nisi quod, contra fęderum
tenorem cum plane veniat, motus aliquos, nisi rescindatur, omnino
dabit. Nostri amice omnia componere tentabunt. Suitenses certum
est iam statuisse, ut Helvetiis dicant sibi omnino displicere,
quod tam atrox sententia in nos sit dicta, qui factum negem, quod,
dum iuri et liti me coram Tigurinis nostris obtulerim, isti indicta
causa damnarint, quod civis suus sim, quod civis Tiguri, quod civis
Claronę, quod Toggenburgius, quorum quodlibet satis iusta causa
sit, ne quicquam in me tentent. Nec dubito Claronenses idem
facturos. Unde velim ex tuis quoque, quos tutum est, admoneas, ne
fędera irritent ex adfectuum cęcitate. Scio enim, qui ex Lucernatibus
maxime in nos sevit, nulla ratione placari posse; verum quid
mihi cum isto et cum quibusdam aliis? non Helvetius sum? non ab
illorum ditione liber? non socius ac membrum fęderis sum? unde igitur
hęc audacia? Nemo apud Lucernates tam humili sorte vivit,
quem ipsi paterentur indicta causa primum, deinde ab aliis damnari
quam a se, etiam si flagitii convictus fuerit; et ego quorundam pręsidum
insanię ac libidini obiicior, qui Christi sum, qui Tigurorum,
Suitensium etc. sum? Scio, carissime frater, maiora aduc[!] nos
manere mala, sed nolo, ut mea causa contraeatur fęderibus. Quam
ego nihil his minis movear, scit deus; sed fędera labefactare quam
sit inauspicatum, ipse nosti; tu age in ea re, ne favor et gratia tua
lędantur, si ita fieri potest; si non potest, abstine. Adseram enim

--103--

me a quorundam iniuria multo alia ratione, quam ipsi putent, si amice
cedere noluerint, nec tamen ulla violentia. Christus in diem melius
ac melius apud nos audit, pigetque ferme omnes, quod quidam tardius
accedunt; sed ei sic visum est, qui cuncta gubernat; is trahet,
cum volet [Joh. 6. 44].
Increbuit etiam rumor apud nos, tamen occultior, te concilium
Helvetiorum meditari, quod omnibus bonis vehementer probatur,
non solum a consilio, sed ab autore quoque. Ipse enim tam celebris
es apud omnes, ut, qui alias adversaturi essent huic consilio, te autore
cessuros sperem. Quapropter, quod cogitasti, sollicite prosequere.
Sunt enim haud parum multi, qui se apud indoctam plebem iactant,
si solum congredi detur, victoriam indubie reportaturos; isti, si procederet
consilium, Caci in morem a specubus producerentur suis.
Quapropter consulte omnia velim agas, et quamvis nostro consilio
ipse non egeas, dicam tamen, qua ratione putem negocium istuc ineundum
esse. Primum erunt Ursi tui persuadendi, ut consilio et
auxilio faveant; post obeundi tibi reliqui Helvetiorum pagi cum
istac vel consimili propositione: satis iam omnibus perspectam esse
dissensionem, quę apud omnes quotidie non parum augescat, et ubique
non deesse, qui sese constanter apud imperitam plebem recta incedere
videri velint; te ergo ac tuos consilium cępisse convocandi
provincialis concilii, quo omnes Helvetiorum pagos convenire cupiatis,
ut, de quibus hodie controvertitur, scriptura sacra consulatur: qua
consulta hi, qui contra nituntur, taceant, et hi, qui errore decepti
sunt, palinodiam canere compellantur. Operę precium quoque fuerit,
si tui ante omnes sese promittant concilii rationem inituros cum omnibus
simul Helvetiorum pagis, aut, si qui detractent venire, cum eis,
qui veniant, si nulli veniant, solos negocium adgressuros (nam quid
aliud fuit retroacta hyeme convocatio apud nos habita quam provinciale
concilium, quale Gangrense olim fuit?), sibi enim sine controversia
ita licere, quo tranquillitatem apud suos pariant. Postulandi
sunt interim de quovis pago 4, qui rem omnem et videant et audiant;

--104--

nam Germanica lingua agi cuncta oporteat; evocandi interim, qui
ex utraque parte contra se mutuo digladiantur, atque id promiscue,
ita ut etiam non vocato liceat adesse. Locus aptissimus esset Tigurum;
sed quoniam fortasse satis multi a nobis abhorrent, eligatur vel
Berna vel Basilea, ex quibus ego Bernam pręfero. Tutus accessus
et recessus opus est, ut sit omnibus. Episcopis, Basiliensi, Constantiensi,
Lausannensi, Curiensi nulla ratione induci possum,
ut negocium disponendi aut presidendi copiam fieri debere putem,
quamvis Basiliensem et Curiensem accersendos arbitrer hac causa,
quod sedes intra Helvetiorum fines tenent, alii non itidem, unde,
quorsumcunque tandem negocium caderet, isti semper ad suos provocarent
viderique possent iure hoc facere; copiam tamen vel ipsis
veniendi vel suos mittendi faciendam puto. Illis, hoc est Basiliensi
et Curiensi, partes suas concedi debere censeo, sed ne pręcipiendo
quicquam agant, contenti autem sint, cum quantiscunque doctis velint
in medium producere, quę ad veritatem faciant adserendam. Liberum
etiam cuivis pago manere debet ea, quę illic evincentur, accipere, aut
reiicere; nam fortasse parum esset conducibile, si in eorum quatuor,
quos quisque pagus mitteret, manu et sententia cuncta starent. Quod
de tredecim pagis diximus, non in eum usum dictum est, ut Sanctogallenses,
Mülhusenses, Rhetos, Vallesianos, et si qui alii
sunt, exclusos cupiam, sed integrum erit et illis adesse, si velint. Hęc
ubi accepta fuerint, consilium cum Thoma Vitembachio, Lupulo,
Bertoldo, Sebastiano, aliis inibis, qua via commodissime cuncta
gerantur. Qua in re si meam quoque sententiam audire non dedignabimini,
libenter exhibebo; nam non nihil de ea cogitamus. Age,
carissime in Christo frater, strenue agas; nam, si negocium processerit,
omnes, qui vel docemus vel scribimus vel bene sentimus de
negocio Christi, te unum suspiciemus, eritque memoria tua non solum
apud posteros magna, sed nomen quoque tuum apud deum clarissimum
simul et gratissimum, unusque Vadiuillius Helvetios ab
errore liberasse cantabitur; opus post te relinques Helvetiis nostris

--105--

utilissimum, deo autem desideratissimum. Hoc quoque audi, quod
non parvi momenti est, abbates, qui bene sentiunt, hi fere sunt, quos
ego sciam: abbas sancti Urbani, abbas Capellę, administrator
Eremi, abbas Fabariensis; prępositi, quos primo loco ponere
debui, tu et Imbriacensis soli estis ex omnibus, quos ego sciam,
qui bene de doctrina Christi sentiant. Libellus "De divina et humana
iusticia" proxima aut ad summum altera die ab ea, qua hanc epistolam,
accipis, ad te veniet, qui formam prorsus istam continet, quam nos
de contributionibus, reditibus deque divina et humana iusticia tenemus
et publice docemus; dicant alii de nobis, quicquid collibitum fuerit,
ego aliter nunquam sensi nec sentiam, nisi me deus aliter per verbum
docuerit. Nunc receptui canam et nihil aliud quam admonebo, ut
tuos quoque admoneas, ne rumoribus istis mendacissimis, quibus ubique
universis imponitur, facile credant. Tot enim referuntur hincinde
mendacia, ut non alia ratione tristia nobis aliquando eventura ominer,
quam quod tam impudenter doli finguntur. Et si quid in epistola
nuncupatoria peccatum sit et toto etiam libello, imo in omnibus,
quę unquam edidi, significes. Nuncio, qui feret, si quid munusculi
dabis, nobis datum imputabimus. Nobis vero quid rependas, si forte
gratum erit, quod fecimus, audi: strenuus et assiduus in Christi
negocio sis; aliud si dare tentaveris, offendes.
Salvos opto omnes Christianos. Prę se fert epistola, quod
nunquam quicquam peculiaris commercii tecum habuerim; id de industria
factum est, ne tibi quicquam inde nasci queat.
Iterum servet te Christus incolumem. Amen.
Ex Tiguro ultima Iulii MDXXIII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
An sinen herren Niclausen von Wattenuil, probste zuo Bern und
lieben bruoder in Christo Jesu. Gen Bern.