Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 312

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

312

<< Nr. 311 | Index | Nr. 313 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wattenwyl, Nikolaus von

Ort: Zürich
Datierung: 2 VIII 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 106-107




--106--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo [1. Cor. 1. 3].
Iterum interpello, clarissime vir, tua negocia, sed haud diu tenebo.
Accipe "Libellum de divina humanaque iusticia", ut puto, Christiane
scriptum, ac reliquos aliis atque aliis inscriptos mitte; si vero
id nimis est, Bertoldo nostro id provincię demanda. Omnia boni
consule. Nam etsi fortasse minora sunt, quam tu merearis, eo quod
Latina non sunt, animus tamen noster spectandus est, qui nusquam
non vigilat ad defendendum dei negocium et consilium promovendum,
quique id opellę, quicquid est, hac causa Germanica lingua effudit,
ne per interpretum audaciam aliam aliquando faciem indueret, quamvis
Germanicam linguam video ne Gręcę quidem, nedum Latinę,
cedere, copiam licet maiestatemque spectes, tametsi vehementer pertesum
est ea lingua scribere, quod Latina longo crebroque usu magis
arrideat. Nihil igitur vereor hoc nostro facto nomini tuo unquam
quicquam decessurum.
Vale, et servet te Christus incolumem tuosque omnis. Rescribe
res, ut apud vos habeant; de nulla enim ecclesia tam sum

--107--

sollicitus atque de vestra. Si scribere nequis, Bertoldo aut Sebastiano
impera, ut scribant.
Ex Tiguro altera die Augusti MDXXIII.
Hi nuncii, qui nunc apud vos sunt, integri sunt; literas, quas
mittetis, tuto ad nos ferent.
Huldrichus Zuinglius tuus
imo omnium.
An herr Niclausen von Wattenwyl, probste zuo Bernn, sinen günstigen
herren, oder in sinem abwesen an meister Bertolden, predicanten.
Gen Bern.