Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 326

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

326

<< Nr. 325 | Index | Nr. 327 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oswald, Wendelin

Ort: Zürich
Datierung: 23 II 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 148-151




--148--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Statueram
olim, bone vir, aliquid literarum ad te dare, cum crebri ad nos
rumores deferrentur, ut scilicet missis humanis tum doctrinis tum traditionibus
ad castra Christi defecisses. Verum tamen, id quo minus
factum sit, in causa fuit, quod nulli rei minus fidem habemus quam
rumoribus; adeo sunt inconstantes et incerti, ut nunquam non vel
magis vel minus, quam res habeat, praedicent. Venit enim et nunc
rumor de te ad nos, qui si certus est et verus, non pudebit nunquam
epistolis pepercisse. Nolim enim quicquam commercii cum huiusmodi
tumultuosis hominibus habere, qui ob quamvis levem causam infirmiorum

--149--

fidem tentare audent tam clamosis querimoniis. Quapropter si
ita res habet, ut sequitur, oro, ut posthac diligentius in sacris crebriusque
verseris, quam ut ita rustice inscitiam cum invidia prodas tuam.
Si minus, innocens es scilicet, nihil in te dictum puta. Fertur autem,
quod pro publica concione cum atrocitate multa questus sis, haec
verba Actorum 15. (praecipiens custodire praecepta apostolorum et
seniorum) deesse in Germanica translatione, quae ad veritatem
Graecanicam versa est. Hic scilicet oportuna quiritandi causa inventa
vociferatus: ecce, ut isti sacras nobis literas propinant, ut
detruncant, quae eis adversa sunt! Et quid multa? Tanquam in
falsarios deservisti. Quod te factum ut minime decet, ita est animi
tumultuum cupidi certissimum argumentum. Sed quid facio? Quod
te non illico in lucem produco, ut errorem tuum ipse agnoscas? Lege
in decretis canonicis Augustini verba, quae ex libro de doctrina
Christiana mutuo accepta sunt, dist. 8. vel 9.: ad quos codices, quarum
linguarum, recurrendum sit, si quid obscurius in sacris literis aut
dissimilius offendamus; et invenies, novi testamenti puritatem ex Graecis
exemplaribus esse petendam, veteris ex Hebraicis. Nunc si decem
milia Graecanicorum exemplarium, qua tamen lingua novum instrumentum
ferme et praesertim apostolorum Acta conscriptum est, inspexeris,
ne micam quidem invenies horum verborum a fine capitis scriptorum.
Unde lippo quoque patere potest, supposititia esse, de quibus nobis
certamen nunc est. At, si Graeca exemplaria haec verba maxime
haberent, in quem usum, obsecro, ea torsurus eras? Nonne in eum,
quod lege etiam divina cautum esset, iussis traditionibusque Romani

--150--

pontificis obediendum esse? Quasi vero Lucas illic de aliis praeceptis
loquatur, quam quae paulo superius, non modo per apostolos et seniores,
sed per totius ecclesiae authoritatem promulgata erant. Id
quod ex eis, quae paulo post 16. cap. [Ap.-Gesch. 16. 4] sequuntur,
advertere potuisses, quum inquit: Cum autem pertransirent civitates,
tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et
senioribus, qui erant Hierosolymis. Verum ut hoc quoque praetereamus,
quaenam qualiaque fuerunt, quae apostoli cum tota concione
decreverunt? Partim ceraemonialia, partim divina lege interdicta erant.
Non scortari et idolis non contaminari, nonne Christi ore vetita sunt?
Abstinere vero a suffocato et sanguine, quid aliud quam ceraemonialia
sunt? quae olim servata oportuit, hodie non oportet. Sanguinem
enim passim edimus; nam quicquid in macello venit, edere licet, et
mundis omnia munda [Tit. 1. 15], sanctificanturque omnia per verbi dei
imprecationem et gratitudinem, lutulenta etiam sus. Suffocatos autem
pisces et sua sponte mortuos, lepores, turdos, capreas strangulatos [!],
reliquaque id genus, quis est, qui non edat? Cum vero vides, hic
apostolos nihil novi praecepisse, sed propter quorundam imbecillitatem,
de qua superius eodem cap. 15. [Ap.-Gesch. 15. 5 ff.] habes paucula quaedam,
nempe duo solum ceraemonialia, permisisse potius quam praecepisse;
quid opus est hinc perditissimorum hominum tyrannidi praesidium
petere? Aut quod apostoli cum omnibus fratribus vel ex lege servarunt,
vel ex abolita propter quorundam imbecillitatem tolerarunt, iniquissimę
Christiani populi oppressioni tanquam iustę praetexere? Sed
nec istud etiam praetereundum est, quod Petri sententia, quae vere
Christianę libertati consentanea est, non obtinuit, sed Iacobi. Unde
Petrum adparet ab apostolis non habitum esse principem, quod hodie
invitum etiam faciunt Romani pontifices ad imperium suum roborandum.
Adde quod is, quisquis tandem est, qui novum instrumentum in Germanicam
linguam traduxit, non primus hanc particulam omisit, sed ante
hunc Erasmus Roterodamus, vir Grece latineque doctissimus.
Perhibet et divus Hieronymu's contra Augustinum, Gręce non

--151--

haberi, iam tum ante XI. saecula. Haec tecum commentari placuit
de praedicto loco, deque iniusta quiritatione tua, si qua fieri posset,
ut ruborem tibi incuteret deus, sententiamque tuam, qua verbi dei
puritati parum favere videris, mutaret. Id si faciat, eris nobiscum in
Christo dilectus; sin autem cervicem firmaveris tuam faciemque perfricueris,
hostium satis habebis. Quin potius iam dudum habuisses,
nisi quod te minoris faciunt, quam contra quem tantum laboris insumant.
Vident enim, te parum nocere posse, etiamsi pessime velis.
At ego te per caput tuum, perque mentem tuam, quae deo debes,
obtestor, ut doctrinae Christi candide faveas et urbi vestrae pulchre
admodum resipienti adiumento, non impedimento sis. Nam si lapis
iste offensionis in te conciderit, conteret te; tu vero, si ad eum offendas,
confringeris [Matth. 21. 44]. Optimis ceptis optimum quenque
favere oportet, et divinis monitis. An quisquam tam potens est, ut
obluctari possit, etiamsi per summam iniustitam calculum illis detrahere
voluerit? Fidelem te domino esse oportet, non Romano pontifici,
non tibi, non privato cuiquam, si verus verbi dei dispensator esse
amas, non timere, qui corpus occidunt [Luc. 12. 4], non accipere personam
hominum, sed hoc unum spectare, ut infallibili petra Christo
nixus, omnes fluctuum, imbrium fluminumque audaciam impetumque
contemnas, et, si sic feceris, sperare, coronam tibi repositam esse,
quam suo tempore iustus iudex reddet [2. Tim. 4. 8]. Amen.
Omnia boni consule! nam nos Christianae tranquillitati et praesertim
urbis vestrae consultum esse cupiens haec ad te scripsi [!].
Urget enim nos omnium ecclesiarum sollicitudo [2. Cor. 11. 28],
quae te quoque aliquando (ut spero) urgebit.
Vale, servetque te Christus, si hoc ei tribuas, incolumem.
Ex Tiguro 23. Februarii MDXXiiij.
Huldrichus Zuinglius ex animo tuus, si tu Christi sis.
Docto admodum doctori Vendelino N. apud sanctum Gallum
degenti et praedicanti, ad manus proprias.