Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 327

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

327

<< Nr. 326 | Index | Nr. 328 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 24 II 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 152-153




--152--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Tuum,
carissime Vadiane, in euangelium Christi tam alacre studium et
miror et exosculor, nec est, ut unquam tibi verendum sit, ne occupationum
pondere pressus tua vel fastidiam vel negligam; eis enim
tedium ex tumultibus natum levo. Taceo, quod rusticior futurus essem
(qui alioqui semel tamen rusticus sum, hoc est totus), si ad hominis
tam docti, tam amici, tam denique pii epistolas supercilium tollerem,
cui hoc potius verendum esset, si crebro scriberem, ne Musas tuas
et pietatis studia interturbarem. Negocium nostrum fęliciter, ut
spero, brevique absolvetur. Morantur nunc negocia. Quos misisti,
summe placent. Faxit deus, ut multos eiusmodi habeamus artifices.
Ut autem illis res nostrę Tiguri placeant, ex ipsis discere licet. De
loco Actorum 15. [Act. 15 23 ff.] non est, ut te multis defatigem, sed,
apertam ad Vendelinum epistolam ubi legeris, iudicium nostrum
amplius de eo non requires, quamvis nec ipsum postulasti, sed, quicquid
illic sentiendum est, ipse iam sentis, antea quam nos audias, ut
ex epistola tua facile colligi potest. Volui tamen hominem paucis
alloqui, quo videret non defuturos olim adversarios, si ipse obstrepere
pergeret. Hanc ubi legeris, cera rubra, signo vero quolibet incognito,
signa et reddi cura; et si verearis sęviturum, da operam, ut prius
describatur. Nos enim amanuensem ut nullum habemus, ita ne unius

--153--

epistolę copiam ad alium emissę. Salvos iube ludimagistrum,
Benedictum, episcopum vestrum, ac meo nomine iube, ut oleo ad
lactucas utatur, eoque se perungat, si quae membra sint incommoda
valetudine; nam ad hunc usum unxerint apostoli, ut est apud Marcum
[Marc. 6. 13], infirmos, ut corporis valetudo restitueretur, qua
post vicissim anima decumbere cogatur. Fide, qua Messię adheremus,
beamur, non oleo; nam alioqui utres caprini essent beatissimi,
qui oleo ita delibuti sunt, ut etiam vomant. Sed hęc omnia per
iocum; nam et hi, ex quibus erratulum hoc habeo, ioco magis quam
odio indicarunt. Gratulor autem secundum hęc ei, quod auditores
tales habeat; nam nobis sane nihil unquam gratius fuit, quam quod
auditores ipsi suis manibus verbum tractarent, mente versarent, moribus
vero exprimerent: sic enim se ista fere sequntur.
Vale et iam audi, quid cum Vendelino sim confabulaturus.
Ex Tiguro 24. die Februarii M.D.XXiiij.
Cętera omnia referent, qui hęc ferunt. In mediis strepitibus
omnia cogimur agere, unde et omnia obsecro boni consulas.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Doctissimo piissimoque viro Ioacimo Vadiano,
fratri nostro in Christo carissimo.