Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 341

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

341

<< Nr. 340 | Index | Nr. 342 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 4 VII 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 203-205




--203--

Gratia et pax a domino. Cogis me, carissime Vadiane, in
medio tot occupationum strepitu nuptiarum patronum et adparitorem
fieri, nec tamen invitum. Quid enim est, quod tibi non debeam? Et
nuptias, quis est, qui neget rem esse multo piissimam? Hoc tamen
utrique interim spectandum est, ne committamus, ut aliquando dicere
cogamur: non putaram. Egi ergo negocium hoc ex fide, nulla fretus
experientia, quam hercle, si uspiam, hac in re primam esse oportuit,
sed tuis integritate et candore. Finge enim vel solum halitum in
altero sponsorum esse vitiatum, quantum periculi hoc putas aliquando
esse daturum? Atque istuc ut alios curiosum est vestigare, ita mihi
turpe fuerit tum scissitari [!] tum disputare, et puellę suspitiosum.
Neque tamen hęc tam levis causa est, ut non tota sequi dissidia et
divortia et sępe viderimus et leges ipsę permittant. Egi autem cum
domina ipsa primum, quę ut est a Christi partibus, nephas [!] duxit

--204--

nobis quicquam negare, ac rursum inconsultum temere quicquam inire.
Summa itaque rei hęc est, ut negocium a nobis, Vadiano et Zuinglio,
pendeat, veruntamen his conditionibus: ut ante omnia exploratam
habeamus hominis conditionem, quo scilicet vitę genere victurus sit,
quantum patrimonii habeat, ut lares habeat, ut dotem puellę redhibere
possit, quę quingentorum paulo minus florenorum est, quamvis ex his
ducentorum ęstimantur vestes eius et reliquus mundus muliebris.
Tenere amat puellam abbatissa, atque adeo tenere, ut antehac multis
eam negaverit; nunc et te et nobis ambientibus putat fieri non posse,
ut fallatur. Ego autem, ut fortasse ne micam quidem salis cum homine
edi, te, qui modium cum ipso absumpsisti, libenter sequar, non
alia lege, quam ut hoc pacto agas, ne unquam simus male audituri.
Perhibent enim, qui abbatissę arctius iuncti sunt, nunquam eam tam
liberam fuisse in consultando, quam in huius causa, neque animum
sibi foelicius promisisse quam hic, sed ea semper occasione, quod nos
in causa agamus. Fidem igitur nos oportet nulla ratione vel tantillum
prodere. Reliqua omnia commentabitur tecum Leo noster. Rursus
quod ad connubium attinet, quod fere exciderat, putat abbatissa plurimum
esse profuturum, si ipse cum proco venias, quo certius omnia
transigantur. Nam ut aperte dicam, negocium omne dabis effectum,
si nihil aliud hic agitur, quam propositum est. Dixit enim Sebastianus
(quod et idipsum fueram oblitus), se non alia causa uxorem ducturum,
quam ut a bellicis tumultibus liberetur; quod summum etiam
est, quo puella cum abbatissa spectat. Vereor enim, si se rursum eis
rebus misceat, ne aliquando matrimonium dissiliat. De sede non est

--205--

admodum anxia abbatissa; sic enim infit: cupiam, si fieri possit, ut
Tiguri degant; quod si fieri nequit, patiar apud sanctum Gallum
habitare, sed ea lege, ut me crebro hospitem apud se habeant, addiditque
se non missuram puellam, ubiubi tandem habitet. Ex fide
vide omnia agas.
Vale.
Ex Tiguro 4. die Iulii MDXXiiij.
Quicquid in matrimonio acturi estis, mature agatis! nam proci
sunt et alii.
PROSPER adsit ubique celorum terręque dominus.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Carissimo fratri suo Ioacimo Vadiano,
corporum animarumque medico.