Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 37

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

37

<< Nr. 36 | Index | Nr. 38 >>

Absender: Fabritius, Erasmus

Empfänger: Zwingli

Ort: Stein am Rhein
Datierung: 12 VI 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 84-86




--84--

Erasmus Fabritius Lithopolitanus, presbyter, acutissimi
iudicii viro Ulderico Zinlio suo S.D.
L. Scylla [!], cognomento foelix, cum semel a civibus suis rogaretur,
quod suę foelicitatis maximum monumentum iudicaret, is cum Athenarum
urbem (perinde ut omnium doctrinarum parentem) abs se incendio
servatam tum Metelli Pii integerrimi civis amicitiam esse respondit.
Praeclara profecto aureoque lapillulo notanda sententia in homine alioqui
pessimo, truculento sanguinisque sitientissimo. Qui non parum

--85--

tamen, quibus amicis quis utatur, interesse est arbitratus: nam, quam
rem locupletior gratia uberioresve fructus comitentur, nec ipse video.
Quid enim, mi Ulderice, in vita ea commodius, quid iucundius, quid
denique magis necessarium, ut dii me bene ament, haud comperio.
Eo igitur Empedoclem nostrum nequaquam ab re litem et amicitiam
naturae columnas asseruisse contenderim, quandoquidem hominum
discordia nil turpius, nil pestilentius, atque eorundem εὐφωνίᾳ nihil
pulchrius nihilve mage frugiferum. Unde, si ita est, nobis quoque
operepretium visum fuit ulnis eam manibusque ambabus amplecti, ne
vel Grecorum instar (qui egregie de virtute disputantes digitulo vero
neutiquam attingunt) censeamur. Adde, num vel eo quis videbitur
insanior, qui, cum quod in alio damnat, ipse pronus irruit? Sed ne
lenti ungentum addere videar, neve diutius neniis nostris subsellulariisque
verbulis delicatissimas aures tuas demorer, quid affectem, intellige.
Mensibus iam aliquot elapsis, cum (ut sepe fit) Lithopoli otiosus
aream circumeo, ad bibliopolam forte, quid novorum operum venum
poneret, scrutaturus appello. Is mox, ut secum verba fecissem,
Glareani nostri ισαγωγήν in condenda carmina obtulit. Ego
sane multa onustus letitia aliquandiu libellulum (ut soleo eius lucubrationes
non nisi magna patrię nostrę congratulatione, amore quoque
et studio sui nominis amplecti ac exosculari) sepius manibus identidem
retracto spemque illam iam dudum conceptam, dum longius moror,
ardentiorem reddo. Apertis denique foliis elegias quasdam appendices
offendens, magis corculum subsultat meum. Inde fit, cum easdem
Zinlii cuiusdam (nomen profecto mihi tunc prorsus incognitum)
splendore patrocinioque emanasse pellegerem, antigerio quam
solicitus Io. Taurenum, optimum congerronem meum, num virum
nosceret, adeo. At iste, morbo ne vel gaudio correptus, diu constrictis
faucibus titubans (validissimo sui in te amoris indicio) tandem:
Is, ait, is est, de quo centies tecum commentor. Is est, quem solum
extra omnem Helvetiorum aleam seposuimus: is est, ait denique,
qui primus apud suos bonas litteras plantarit, quique singulari sit et
doctrinę et morum venustate insignis. Ego me hercule veritus, ne

--86--

Cumanus asellus tibi viderer, quo argumento tecum amicitiam auspicarer,
diu multumque dubitavi, tum mihi Corinthum petere minime
arbitrabar. Impulsus demum Ioannis syncerissimi tuarum laudum
buccinatoris suasu ansam preripui. Sum etenim non tam crassus
durus homuncio, quin intelligam, affectuum morumque similitudineum,
eandem vitae rationem atque eadem studia non nihil ad hoc conferre.
Porro, ut de moribus honestissimis, deque innocentissimę vitae castimonia
subticeam, interim de studiis tuis loquor atque ea sic laudo, ut
nec possim nec minus velim. Enitendum itaque erit, ut explosa tandem
barbarie Helvetica pubes Latine discat loqui, quanquam et graecari
non minus necessum foret. Qua quidem in re Glareanus noster
una tecum (ne dicam quanta cum laude, at certe magno fructu) plurimum
laboris consumere videbitur, si vel ab incepto (uti vix crediderim)
non destiteritis, vel continuis vigiliis vestris ad emulationem
provocare non horrescatis. Ago igitur iuventutis huiusce titulo grates
Deo Opt. Max., deinde vobis, postremo seculo nostro, quo nasci contigerit,
cuius ingeniis non modo veteres equare, sed et superare possimus.
O utinam umbrę vestrę accederem, quo purior indies vocaliorque
redditus conceptum animo opus tandem ederem. Mirabere fortasse
iam, et quidem non immerito, quale id fuerit. Suo tamen die experire.
Quod si vivendi tecum daretur occasio, dispeream, si quicquam mellitius
optatiusque tota vita accidere queat. At fiet, si modo dii fortunę non
inviderint. Tu age iam, quod amici sit ingenii. Ego, quę meę partis
sunt, acturus sum non tam libenter, quam etiam exactissime.
Vale, terre nostrę fulgur atque decus splendidissimum. Me quoque
plurimum generoso baroni tuo (studiosorum hominum patrono)
iterum atque iterum commendato, resque meas, tum meipsum, obsequiis
suis gratuita [!] pollicere audacter.
Iterum vale fœlix.
Lithopoli secundo Idus Iunii.
Ipsissimus ille Erasmus, homulus tuus deditissimus. M.D.XVIII.
Litteratissimo omnigenarum disciplinarum professori Ulderico
Zinlio, Doggio, amicorum amicissimo etc.