Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 38

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

38

<< Nr. 37 | Index | Nr. 39 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 21 VI 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 87-90




--87--

Zinlio suo Valentinus Scudus S.D.
Post Glareani nostri ad patriam reditum, Zinlie doctissime,
binas adhuc ad te dedimus literas, unas cum, qui tuas huc detulerat,
tabellione, alteras peregrino cuidam Flandrensi, qui suam
nobis operam pollicebatur, perferendas tradidimus. Quarum nec dubium
est primas ad te pervenisse; de caeteris vero ignoramus, cum
tabellio remotae procul a nobis patriae, et quod peregrinus sit, nihil
certi animo nostro promittat. Quod non cum Glareano nostro
rescripseris, causam quidem ex ipso accepimus, praepeditum quippe
te, volentem utique, festino ad Heremum reditu, cum longiorem
moram ipsa negaret necessitas; satis nobis tamen fuerit, eo quidem
te fuisse futurumque adeo animo, ut ubique, si modo per nuntios
temporisque occasionem (quod hactenus sedulo curasti) liceat, suavissimis
tuis atque plane nectareis literis nos exhilareris. Opinionem
tuam de nostro magisterio haud absque ingenti gaudio accepi:
magnopere enim dissuadere te ac nequaquam in hoc amicorum nostrorum
probare consilium, nec quippiam inanibus his titellis viri autoritati
accedere. Quod quoniam a tali viro profectum, non possum non
magnopere probare, atque ob id magis, quod indies videam, quibus
in umbris iuventus Gallica deliteat, qualibusve nugis, quam frigidis
quamque scurilibus iuvenilem animum imbuant, immo inficiant. Non

--88--

enim venenum aeque nocivum, aeque praesentaneum, quam haec sophistica
(loquaculam hanc ac cavillatoriam inquam) bestifera est;
pestiferam dicere volui. Quin bestifera: feras enim bestias atque etiam
iis immaniores eiusdem Mystas cerneres. Iudicium ipsis ademptum,
sensus obstupati atque, quod aiunt, mucco obsiti, ingenii acumen obtusum,
nec quicquam in eis de homine perinde ut in echo remansit
praeter sonum inanem, quem ipsi tamen tam prodige tamque effuse
depromunt, ut nec decem mulierculae, quae natura ipsa impendio loquaciores,
uni sophistae adaequari queant. Longe hic alii sunt, quam
tu aut Viennae aut Basileae unquam videris, qui, si huc venirent,
cum pueris denuo discere cogerentur. Non vel tantillum elabitur temporis,
quo paulisper remissi aliis negotiis intenti sint: totum matutinum
his nugis addictum; cum prandendum, cum coenandum, cum animi
refocillandi gratia deambulandum, summum id gymnasium est, summa
cura. Quid multa? Integram dieculam in hiis consumunt. Credo
etiam, cum orandum, eos cum deo sophistice agere atque eum argumentis
convincere conari. Quos haud absque magna argutia praeceptorem
nostrum olim gymnosyphystas [!] apellitare memini, quod prorsus
omnem exuerint sapientiam atque ab ea nudi agant, quam quidem ingeniosi
in veris vocabulorum etymis perquirendis! Est hic in suburbanis
divi Germani templum, in quo olim eos Isidem coluisse fama
obtinuit; sunt quidem certa adhuc antiquitatis vestigia. Huc cum
aliquando recreandi animi gratia pervenissemus, aderat forte ibi
Gallus quidam. Hic, cum casu quodam de Parrhisiis mentio incidisset,
ita eius etymon explicabat. Parisios (ut ipse nominabat)
inde dictos, quod est παρὰ καὶ ἴσιος, hoc est iuxta Isidem. Interpretationem
hanc in collegio credo quodam ab anxiis illis phylosophastris
[!] annotaverat. Utinam videres theologos, qui, columna fidei
scilicet, tam pueriliter suis quaestionibus delyrantes. Democritus

--89--

certe in hiis, quam Momus esse malles; magis enim ridendi quam reprehendendi,
cum nullis rationibus persuaderi queant. Vah, quam
miseris modis bonum fortem agunt! Hic eum cruci delegat, ille ad
Minoem, alius ad Gemonias scalas. Nunc iudex statuitur, nunc causidicus,
paulo post dux exercitus atque etiam rex. Porro eum ex rege
deinde lictori, ut vapulet, tradunt. Ita varia eius fortuna. Nec Plato
vel tantillum ea prosperiore utitur, iisdem suppliciis addictus talibusque
honoribus decoratus. At ipsi nunc dictis ita procacibus mutuo
se impetunt, ut conflicturis interdum similes appareant. Elata nunc
voce etiam ad ravim usque digladiantur ut, quandoque in assistentium
strepitu explodantur, voces suas media in harena amissuri videantur.
Copiosius rideres, si quaestiones ipsas adeo subtiles, adeo denique
magistrales cerneres. Diceres profecto (ut proverbio dicam): τί ταῦτα
πρὸς ἕρμην, aut quid haec ad Christum? At, quod stupidius, Hieronymum,
Augustinum ecclesiaeque doctores vigilantissimos ne hyli
quidem faciunt ac contemnunt. Verum quam apud eos acceptissimi
magnique nominis Io. Maioris, Altisiodorensis [!], Durandus
et quidam hiis etiam indoctiores, quos instar oraculi colunt: quorum
quid aliud nomina, quam barbariem, opus inconditum, indoctum
ac argumentosum prima, quod aiunt, fronte promitterent. At nunc
me recipio. Haec de studio Parrhisiano, non tam, quod ea te
nescire existimem, quam quod adeo stupidissimos hos homines cum
suis gryphis atque insolubilibus captiunculis execror. Nec est quod
adeo a phylosophia [!] abhorream, quin eam ex animo discere cuperem,

--90--

si occasio obiiceretur, atqui talibus institutoribus nunquam utar, qui
alba denigrent, plana exasperent, explicata involvant, vera invertant,
dissoluta denique nodis miris complicent atque ex phylosophia [!] μωροσοφίαν
quandam commutent. Studebo tamen, etsi hos nunquam
audiero, dum talibus praeceptoribus ut hactenus erudiri liceat, nec
diffidas, quin ipse mihi in hoc nunquam deero.
Vale, et quam semper de me spem habuisti, confidens speres.
Ex Lutetia. Undecimo Calendas Iulias M D XVIII.
Ulderico Zinlio, literarum acerrimo vindici,
praeceptori charissimo. Eremi etc.