Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 39

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

39

<< Nr. 38 | Index | Nr. 40 >>

Absender: Grebel, Konrad

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: 31 VII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 91-92




--91--

S. Semel auspicatus es inter nos amicitiam certe non dissolubilem;
sed cum longe a te dissitus inter Pannones cum Vadiano
pręceptore meo, viro, paucis dico, clarissimo, agerem, eam ego denuo
commodiori argumento restauravero, iam apud Tigurinos, hoc est
meos, degens. Veni enim cum pręfato illo viro, totius Helvetię lumine,
ab Austriacis ad Gallenses usque profectus, eiusque iussu
(cur enim rogatu pręceptoris tanti, tam docti, tam bene de me meriti
dicerem) Pomponium Melam commentariis suis, ut ipse iudicabis,
optimis illustratum ad te una cum epistolio mitti curavi. Curavi pręsertim,
quod non tenuis gloriola mihi inde suboriri videretur, si tanti
viri exemplar ad tantum virum mea scilicet industria mitteretur. Hac
nimirum unica ansa literulę meę qualescunque (ut me doctos, tui inquam
similes viros, amicitięque idoneos cultores unice observare animadverteres)
dari debebant. Vadianus ille meus, non pręceptor, non
vir undecunque doctissimus, sed iuratissimus amicus, se venturum ad
nos pollicitus est; vellem itaque ut tu quoque venires. Sic enim

--92--

trium virorum, Miconii, Zuinglii Vadianique conspectu aliquamdiu
possem refici, non interim, ita me deus amet, reges divis adsimiles,
immodico apparatu splendidulos, aut curaturus aut miraturus. Si negociis
tuis te suffurari poteris, nollem ex universa Helvetia ad Tigurinos
alium a Zuinglio [!] venire. Verum si, ut id facias, tibi integrum
non fuerit, fac saltem tuę ad me volent literae. Quas ego
cum videbo, tanto excipiam gaudio tamque crebris osculis dissuaviabor,
ut tum demum literae Zuingliane, sed, ut solent, eruditissimę,
Grebelio semper mitti velint. Hęc, ut venias, quod malim, aut saltem
scribas, garrivi. Quid huc venerim, queris. Vulneratus fui, verum
iterum curatus. Hoc quidam amicus non amicus parenti meo, cum
nondum huc venissem, retulit, mentitus me peius habere quam habuerim.
Anxius ob id pater iussit me a Vienna Vadiani comitem
illico redire. Redii ergo, sed non prius, quam me apud Gallenses
Vadiana familia humanissime fovisset. Quid hic faciam, scire expetis.
Expecto pręceptorem meum, ut eum in patria sua olimque apud
Viennenses de me quam optime meritum una cum patre meo Tigurinisque
omnibus modis quam honorificentissime recipiam; domum
(cum veniet) paternam succedet, quod ipsius verbis, sic enim ad me
scripsit, testabor: "Si pater Iacobus modestiam iure iurando pollicebitur,
hospes ero." Hospes namque ut esset, cuidam proprio nuncio
ad eum datis literis oravi et, ut arbitror, exoravi. Tu ne me infoelicem
dices, cuius domum vir inter Helvetios, citra invidiam dixerim,
doctissimus, humanissimus integerrimusque intrabit? Et hęc, quam
par erat, diutius. Venturus veni properantissime, scripturus scribe
non segnius! Utrovis mihi multum gratificaberis, priori tamen maxime.
Nolim tibi sordidam nostram epistolam non sordere, modo animus
meus erga te benevolentissimus vel tantillum placeat.
Vale foelicissime.
Ex Tiguro pridie Kal. Augusti anno salutis 1518.
Conradus Grebelius, amiculus tuus unice te observans.
Hulderico Zuinglio, Ducano, ad s. Mariam in Eremo
parocho, viro doctissimo et amico meo singulari.