Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 40

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

40

<< Nr. 39 | Index | Nr. 41 >>

Absender: Salzmann (Salandronius), Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Chur
Datierung: 31 VIII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 93-94




--93--

Salve, doctissime Hulderice. Soleo ego nihil omnium tam invitus
facere, quam illos commendare, presertim viro tam gravi et in
dispiciendis hominum moribus Argo, quorum mores, vita et studium
experientia teste a nostris est δὶς διὰ πασῶν. De presentium vero
latore quid agam aliud, doctissime mi Zuingle, quam Harpocratem?
Et tamen voluit commendari iterum atque iterum insusurrando me
quamplurimum apud te posse, atque se certo certius scire meas commendationes
utilissimas fore et Pandoram quandam futuras, qua facilius
conditionem apud vos agendi impetraret. Rogatus rogo, quod
quidem et tu facies, ita ut ne minimo quidem tua aut gravitas aut
constantia tamen aberret.
Ceterum sunt nobis sortes quędam Vergilianę Romę in preteritis
Christi nataliciis per quendam Atlantiadem et alios Peripateticos
vi exorcismorum demone Virgilii ad hoc compulso conceptę
et adnotatę. Si tibi non essent, et optares legere, quamprimum scriberes,
ad te darem. Dii immortales! quas Harpyias, quos Pigmaliones
Helvetios facit, quam multa de avaritia inculcat. Quam vere, nescio;
dicere, ut scio, timeo. De aliis principibus, ecclesiasticis et prophanis,
neminem preterit intactum. Dominus G. noster episcopus sua erga

--94--

me benignitate excribendas [!] mihi dedit. Si petieris, ad te dabo excriptas [!];
scio domino tuo Gra. rem gratissimam facies. - Crispinus
Carra Rome sine adhuc aliqua conditione ex propriis nummis
agit. Vellem admoneres eum literis, si tibi visum fuerit, rectum ad
patriam rediret, sua cum suis disperderet, et non tam venali in urbe.
Valeo ego; cum omnibus meis et te valere animo et corpore
exopto. Ineptias illas meas Vulcano committe, ne commendato in
manus veniant
Ex Curia Rhetiarum ultima die Augusti anno MDxviij.
Iacobus tuus ᾿Αλεάνδερ, Curię Rhetiarum ludi literarii pręfectus.
Hulderico Zuinglo [!], philosopho et theologo, parrocho apud
Heremum b. Virginis Mariae dignissimo.