Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 378

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

378

<< Nr. 377 | Index | Nr. 379 >> 

Absender: Müdbein, Konrad

Empfänger: Zwingli

Ort: Wädenswil
Datierung: 23 VIII (1525?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 349-350




--349--

Christi favorem pro salute.
Amplissime vir, praesentium latoris, Mathie Bodmer, intentum
benigne suscipias et velim et oro. Fertur namque pastorale
officium in Horgen vacare, ius quoque afferendi eiusdem ad praestantissimos
dominos Turricenses devolutum esse. Quod equidem
officium praefatus Mathias iam tibi comparens summo conatu providendum
sibi adscribi (saltem si dei benignitas faveret) appeteret.
Ego pariter euangelice doctrine studiosis semper favens iam dicti
Mathie vitam, mores atque doctrinam novi hactenus modestam

--350--

atque proficuam, hominum quoque saluti salubrem ac utilem. Quare
supplici precatu te oro, si decenter fieri possit, eum in hunc locum
promoveas. Ipse enim primum divinis, hinc tuis atque meis se offert
iussibus obtemperandum, de quo minime diffido, quin id efficiat, quod
divino cultui atque hominum integritati conducat. Quam ob rem
illum, sumopere [!] oro, promovendum accipias, quod itidem meis viribus
in tue benignitatis clemenciam accuratissime recompensare curabo.
Vale ex Wedischwil profesto Bartholomei apostoli.
Conradus Mueppein, obsequiosissimus tuus.
Ad praestantissimum virum Huldericum Zwinglium,
prae cunctis mihi semper colendum.