Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 379

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

379

<< Nr. 378 | Index | Nr. 380 >> 

Absender: Kolb, Franz

Empfänger: Zwingli

Ort: (Wertheim)
Datierung: 7 IX 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 351-353




--351--

Gratiam et pacem a domino. Amen.
In primis te, mi frater, cupio valere in Christo ac patris sapientia
et verbo. Credo alias dudum acceperis patrie nostre miserias
ac horridas clades, quibus sanguissugi antichristi seviunt in miserum
agricolarum vulgus. Prolixa narracione egeret. Penitet me reminisci
miserie, incertus sancto meo officio. Velim optimus deus faxit,
etatem meam tandem in patria consumem. Sunt plurimi sparsim
fratres verbi precones decollati, nihil vel verbo vel iure convicti, nihil
auditi. Estimo diem vicino iudicii instare extremum. Super hec
omnia mihi gravissimum fuerit, quod super hac materia de sacramento
eucharistie tam stolide, tam pueriliter, tam insipide tractant doctissimi

--352--

nostri Wittenbergenses, praecipui quoque omni elegantia prediti
concionatores Nuerenbergenses, quos credo videris in suis, quae ad
senatum scripsere, consultis. Succinctum super hac materia hic
mitto cum praesentibus Pomeranum Wittenbergensem episcopum
(si prius non videris), virum, quem alias legi in multis spiritu domini
actum, att [!] hic omnino eo vacuum. Dominus deus sit nobis propicius.
Ego firmiter credo, ut secundum illud 1. Cor. 1. [1. Cor. 1. 27] electurus
sit deus stultos aliquos ac infirmos, qui hic diffiniant [!], ut confundat
doctos Wittenbergenses et elegantes Nuerenbergenses.
Te ergo adhortatum volo in Christo, ut cum timore domini sine
conviciis, quo succinctius potueris, occurras eis. Ego dei dono certus
sum, apud memetipsum conclusi, hac panis ac communione calicis non
nisi dominice passionis memoriam fieri. Annotassem mea (mea oppinione
[!]) argumenta fortissima contra Pomeranum, sed fido et te
doctura sit unctio sancta, ut non nihil sui errorum non [!] arguas.
Domine deus meus, da ruat hoc unum omnium antichristorum errorum
fulcimentum! Reliquum, a Cristoffero [!] scriptis pecii ex
Francfordia scire gesta, statum ac condictionem euangelii ac fratrum
omnium. Utinam degere possem vobiscum.
Bene vale, deum time et viriliter ages in finem usque. Gratias
ago super libellis, quos mihi propinasti in proximo emporio. Retribuet

--353--

tibi dominus tempore opportuno. Leonem cum uxore ac fratribus
domus eius et tuam praecipue coniugem saluta nomine meo und
dęn Ennderli, der ie gon Nuerenberg wandlet. Filium suum, dęn
gürtler, hospitatum habui die ac nocte paucis antehac diebus, qui
secessit Coloniam et in Broband. Mich kond nütt gnuog verwundren,
das er noch mitt zweien gsellen hatten [!] die frighcit, das si mitt gewerter
hand durch das land hin weg zugen. Alias nemo audet armatus ingredi.
O mi frater, quam miseri homines isti
Iterum vale.
Raptim festinanter in Vigilia Nativitatis Marie, anno 1525.
Frater Franciscus Kolb.
Uoldalrico Zwinglio, ecclesiasti Duricensi,
Elphetiorum praecipuo, suo in Christo patrono tum pio cum
docto repraesententur.