Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 394

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

394

<< Nr. 393 | Index | Nr. 395 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 18 X (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 391-392




--391--

S. mi frater
Erasmus certo scribere dicitur. Ambrosium "De sacramentis"
ut persuadent Frobeniani, commendabit, quem ipse nunquam pro
Ambrosii libro habuit. Quid si per opportunitatem et tu convinceres
illum non esse eius authoris, cui dissimillimus est? At quid si etiam
aberrarit? Multi se nobis opponent, quantum intelligo; proinde magna
fiducia in dominum alacriter ad ea, quę ante nos sunt, procedamus
[Phil. 3. 13]. Mitto tibi Nordlingiacensis literas, qui aliquanto

--392--

mitigatior videtur, tametsi nescio quid suboleam. Tertullianum vult
suarum partium. Strussius vult missum faciamus hominum doctrinas,
quasi vero illis potius quam verbo dei credamus. Fac, ut quamprimum
habeam ea, quae Pomerano respondisti; nam et nos unum atque
alterum excipiemus iratorum istorum, ubi in lucem prodierint. Ludovicus
Hezerus te salutat. Vertit librum nostrum. Id quod non
iussi nec prohibui. Approbabo tamen, si quidem adversariis molestum
erit, quod populo fumos suos prodi vident. Fortassis apud vos curabit
excudi. Nollem tamen publice divulgatum, quod domi meę transferatur
liber.
Vale, bona spe domino serviens.
Basileę altera post Galli.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum pastori fidelissimo, suo fratri.