Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 396

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

396

<< Nr. 395 | Index | Nr. 397 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 22 X (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 395-396




--395--

Gratiam et pacem in domino. Mi Zwingli
Circumfertur epistola quędam Erasmi nomine, nondum tamen
typis excusa, qua expostulat cum amico arcani proditi oratque sibi
Christum parum propicium, si opinio illa de eucharistia, quam nos
asserimus, animo suo insederit, et si qua volatilis cogitatio mentem
eius tetigisset, quod potuerit facile discutere, considerata charitate dei
et perpensis divinis literis. Obiicit nobis Lutherum, qui et ipse
ecclesiam catholicam in hoc reveritus. Stupeas rationes vocat sublatam
carnem, ne esset offendiculo, non adorasse apostolos; literas
divinas pro se stare, dum dicunt: Hoc est corpus meum etc. Ubi
legunt, inquit, isti: Hoc non est corpus meum, sed signum corporis
mei? Quum maxime nos torqueamus, ęgre doceamus ex aliis locis
rei vocabulum accipi posse pro signo rei, stulte autem arguamus: Sic
accipi possunt hęc verba, igitur sic accipienda. Frustra citare nos
dicit veteres ac orthodoxos, quorum dicta involvamus, fucemus, torqueamus,
quum nullum locum citemus, qui non palam loquatur ibi
esse corpus domini. Unde infert: Quare deficeret ab ecclesia catholica?
Hęc ferme in illius epistola verba sunt, quibus facile poterimus respondere,
ubi locus postularit. Volui tamen et tibi significari. Non
ut hominem traducas; expectandum enim, donec sua se voce prodat
sorex, et disperguntur hęc inter amiculos. Cęterum non dormitant

--396--

adversarii, sed omnia attentant, quę senatum Basiliensem in nos
exasperent alioqui non adeo propicium. Ego nuper accusatus sum
multo vehementius quam unquam. Delecti sunt Erasmus et Berus
e theologis, Cantiuncula et Amorbachius ex iurisconsultis, qui
libelli mei censores, et eam ob causam magistratus illos nuper interpellavit.
Erasmum ferunt graviter tulisse; vellet enim huic negocio
non involvi. Cęteri per se satis animati sunt et calcare non egent.
Glareanus maledicendo strennuum Christianum se pręstitisse credit.
Quidam ex amicis arbitrati sunt, subducam me aliquantisper; mihi nihil
minus in animo est. Proscribant oportet vel officio destituant; alioqui
hęrebo, quam diu concedet dominus. Porro et tu hilari, ut soles,
animo sis semper. Numerati sunt pili capitis nostri [Matth. 10. 30], et,
quid inquam?, numeratę erant et setę porcorum, in quos non audebant
ingredi dęmones nondum permittente domino [Matth. 8. 30ff.]. Arbitrio
Christi, qui nos redemit, vivemus et moriemur [Röm. 14. 8]. Ferme
langueo desiderio responsionis tuę in Pomeranum. Fac, oro, ut
proximo diem habeamus. Gloriantur enim eo libello etiam hi, quibus
non patrocinatur.
Salutat te Hetzerus. Vertit librum nostrum de cena domini,
quem typographo Christophoro concrederet, si illi foret integrum
excudere et in vernaculo communi nostro, quemadmodum ille vertit.
Affuturus et advigilaturus ipse esset.
Vale.
Basileę 22. Octobris.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię pastori fidelissimo,
fratri meo.