Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 401

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

401

<< Nr. 400 | Index | Nr. 402 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: (Oecolampad), (Johannes)

Ort: (Zürich)
Datierung: 28 X 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 407-413




--407--

Franci cuiusdam epistola ad quendam civem Basiliensem.
Diu nihil a nobis accepisti literarum, quod tam turbulenta ętas,
quę omnia in suspitionem trahit, ut iuste nocuisse videatur, consultius
esse monebat opportune premere, quę non posses ad amicum
opportune renunciare, quam invitis avibus et te et amicum prodere.
Huc enim ventum est, ut cum amico de veritate et innocentia commentatum
esse fraudi vertatur. Sed accidit, quod me ad consuetam
epistolam potuit cogere. Circumlata est per urbem nostram epistolae
cuiusdam copia, quam Erasmo tribuebant, qui a Lutero et a
pontifice Romano stant. Phrasis non abhorret, sed negat acerbitas,
nisi aut Erasmi lingua non sit Erasmi, aut aliud alat in pectore
homo, aliud lingua crepet, id quod parum libenter ex quibusdam
audimus. Dissipantur simul rumores, non esse dubium de autore, sed
neque de illis: cum quod ad Cunhardum Pellicanum sit ab illo

--408--

missa, tum quod apud senatum vestratem sit publice, cum de Oecolampadii
libro consultandum esset, pręlecta. Quę omnia me sic
dubium et ἄπορον reddiderunt, ut tuam hac in re pręstolaturus sim
significationem, priusquam quicquam accipere statuerim. Quod enim
epistola ista Erasmi sit, difficulter persuaderi possum, quod, quę hic
adducuntur, non modo infirma argumenta, sed ne argumenta quidem
esse videntur. Quid enim hoc valere debet: Stupeum est, quod adducis,
dum non probas, qua parte sint stupea? nec tu adamantina
profers, cum non rumpis, quę stupea sunt? Hoc vero quam ineptum
sit, quis non videt, cum sic scribitur: Semel sustulit carnem (Christus
scilicet), ne esset offendiculo; ubi hoc intenditur, quod semel
tantum Christus carnem dixerit nihil prodesse, ideoque ex illo loco
non posse defendi, quod, qum dixit [Matth. 26. 26 und Parallelen]:
Hoc est corpus meum, debeat de corporea carne non locutus esse
intelligi. Quasi vero aut hoc ipsum: "Hoc est corpus meum" plus
semel dixerit, aut, quod semel tantum dictum est ei, qui deus est,
susque deque ferri possit. Semel tantum dixit [Luc. 22. 26]: Inter vos
non sic erit; ergo licebit non modo ambire imperium, sed etiam imperando
perdere? Semel tantum dixit [2. Mos. 20. 15]: Ne furtum
facias; ergo licet furari sportula, victitare aut principum stipe? Quę
de labiis dei procedunt, irrita fieri nequeunt. Cęlum enim et terram
citius perire oportet, quam voculam aut apicem de verbis eius [Matth.
24. 35]. Sic ergo est argumentandum: Semel diserte dixit Christus
[Joh. 6. 63]: Caro non prodest quicquam; igitur nusquam prębuit eam.
Non enim dat deus, quę nihil prosunt. Qum vero circumstantiam istam
non sunt admirati discipuli, sua autoritate vel reiicit vel contemnit.
Quid hoc esse dicas? Pręsertim cum paulo ante dixerit is, qui scripsit:
Hactenus cum omnibus Christianis adoravi Christum pro me passum
in eucharistia. Si enim apostoli Christum in eucharistia, ut iste, adoraverunt,
nimirum admirati sunt, cuius tamen vestigium nullum videmus.
Si vero admirati non sunt, si non adoraverunt, non de ea statuerunt,
quod nos recepimus. Non est ergo leve: discipuli non sunt admirati;
ergo eucharistiam non sic coluerunt, ut nos. Quis enim nostrum admiratione
contentus est? adoramus etiam, id quod nomen ipsum

--409--

gratiarum actionis notat. Iam hoc: iubemur esse spirituales, quasi
caro sic exhibita officiat spiritui, quam lentum sit ac tardum nullo
negocio videtur. His enim verbis: caro non prodest quicquam [Joh.
6. 63], nemo putat, nisi qui vel errat vel in viam reduci non vult, in
genere carnalem intellectum damnari, sed eam opinionem, quam Iudęi
de carne eius conceperant, nempe qua putabant, se ad carnem istam
corpoream edendum cogi [Joh. 6. 52]. - Qum vero hic dicitur: Christum
hoc toto sermone hoc agere, ut spirituales simus, iam ad argumenti
summam spectatur, qua hoc porro intenditur, ut Christo fidamus;
sed non sic accipiebant Iudęi, ut per carnem edere intelligerent
Christo fidere, sed dentibus iam glaucoma carnis horrebant. Christus
ergo hanc erroris occasionem sustulit, cum dixit [Joh. 6. 63]: caro non
prodest quicquam. Hanc ergo vocem cum semel dederit, in perpetuum
non est carnem suam corpoream daturus dentibus commoliendam [!].
Et quod hic quęritur, an caro sic exhibita officiat spiritui?, prodit, non
esse Erasmi; is enim plane videt obstare spirituali intellectui, si te
putes carnem hoc convivio edere; Iudęi enim, cum in hac essent opinione,
non capiebant euangelii vim, quę hic deprędicatur. Non magis
ergo ipsam capiunt, qui adhuc in eorum errore tenentur. Discipuli
vero Simone advocato dicunt, se credere, hoc est fidere Christo: ipse
enim sit filius dei vivi [Joh. 6. 69]. Adde, quod hęc caro, quam isti
sic se carnaliter, sed invisibiliter edere adserunt, vel hac una ratione
spirituali intellectui obstat, quod nec fides nec sensus huic opinioni
unquam accedunt, etiamsi oris audacia aliud iactet, suadente nimirum
hypocrisi; quę, ut fideli peritoque iudicio possit imponere, ipsa viderit.
Modo, inquit, ineffabili. Id istis verbum Telamonii scutum est, huc
omnes configiunt; cum scriptura vincuntur, cum fide, cum sensu, iam
in hęc adyta se recipiunt: Modo quodam ineffabili. At Christus lux
est [Joh. 8. 12], hęcque potissimarum incarnationis eius causarum una
est, ut umbras hypocrisimque proderet ac aboleret. Qui ergo tam
impenetrabiles denuo tenebras produxisset? Qui fieret, ut hypocrisim
firmius quam unquam fulciret? Quę enim est maior hypocrisis, quam
cum se omnes opinari quiddam simulant, quod porro nullus opinatur?
Omnes voluimus videri credere Christi carnem hic edi; at nemo
credidit. Prosequitur epistola: Caro est, sed nullis obnoxia sensibus.
Quomodo ergo caro est? Dicis: quomodo ista, qua amictus Christus
cęlos adiit? Sed in ea adsidet dexterę dei. Commentum nostrum

--410--

hec [!] sunt; sic citra scripturam, fidem, sensum responsamus, cum contendere
quidem volumus, sed citra veritatem. Iterum sequitur: Pignus
est divinę erga nos charitatis, solatium expectationis. Ego pignus
semper existimavi esse arrobonem [!] spiritus [2. Cor. 1. 22, 5. 5], quo
in pectora nostra demisso Christo dei filio fidimus. Hęc de nostro
dicimus: Commemorationem adpellavit Christus, non pignus; ipse
pignus est, quatenus mortem subiit, non quatenus dentibus in paterno
solio per figmentum manditur. Rursus cum dicit: Solatium est
expectationis: quęram, cuius solatium, oculorum an animi? Non
oculorum: invisibiliter enim adserunt vorari, modo scilicet ineffabili.
Animi ergo solatium esse reliquum sit; at quomodo potest animam
caro, quacunque ratione voces, consolari? Spiritum esse oportet, quod
animę possit insidere. Dicunt: hęc philosophica sunt, non theologica;
quasi vero ista a Delpho [!] sint, vel de propiciatorio e medio
Cherubim allata: Pignus est divinę erga nos charitatis, solatium expectationis.
Quid autem adtinet novum quendam commoliendę carnis
modum fingere, quo dicamus, carnem spiritualiter edi, cum carne anima
haud plus vesci possit, quam ovis? Atque ad hunc modum loqui nihil
nos pudet: carnem spiritualiter edimus, non quod edere pro fidere iam
accipiamus, sed carnem ipsam carneam, corpoream, sensibilem, spiritualiter
et insensibiliter nos edere adserimus, cum tamen Romanum
pontificem Berengarium aliud confiteri coëgerit. Post ista sequitur:
Literę divinę pro nobis faciunt. Habemus: Hoc est corpus meum,
quod pro vobis datur etc. Si hic tropum non admittimus, eadem opera
Christum lapidem facimus; ipse enim lapis est, nec habemus, quo
contentioso alicui satisfacere possimus, quod non sit lapis Christus, si
hic tropum non recipimus. Tam enim a sensu ac fide abhorret Christi
carnem edi, quam Christum esse lapidem. Si dicas: Christus sic
locutus est, dicam ipse: Christus quoque sic locutus est: ego sum
vitis [Joh. 15. 5]. Ioannes dixit esse agnum [Joh. 1. 29]. Ipse Christus
iterum dixit Ioannem euangelistam filium esse matris suę [Joh. 19. 26].
Neque hoc ęgre evincunt, qui tropum admittunt, quod rei vocabulum
accipi possit pro signo rei; manifeste enim ab eis stat scriptura. Circumcisio
adpellatur pactum [Act. 7. 8], quę modo signum est pacti.

--411--

Agnus vocatur Paesa [2. Mos. 12. 21], qui modo signum fuit Paesa etc.,
quemadmodum Oecolampadius vester et Zuinglius publicis monimentis
probarunt. Sed et istud non est pretereundum [!], quod nemo
sic arguit: verba ista sic possunt accipi, ergo sic accipiuntur; sed sic
prodeunt isti, quatenus ego video. Caro corporea non prodest quicquam,
ergo tropum esse oportet in his verbis: Hoc est corpus meum,
sicut et aliis multis locis plana et adperta veritas aliquo in loco cogit
eadem verba tropice intelligere. Probe enim colligitur: Christus
apud Mattheum [Matth. 21. 19ff., Marc. 11. 13ff.] interdixit a virga,
ergo apud Marcum tropus est, cum ille prodit indulsisse virgam; imo
uterque locus fieri tropus citius potest, quam quod in altero loco nolimus
recipere. Quid ergo portenti est, quę recte dicuntur et colliguntur,
sic invertere idque deinde clam amiculis compertiri? Preterea [!]
quod negat apud veteres inveniri, quod quisquam dicat ibi non esse
corpus domini, audacter facit. Legat enim de Consecratione, di. 2, ca.
prima, et ibi: ut quid, et videbit, quid Augustinus loquatur. Veruntamen
iis pręteritis, quid refert hoc argumento niti? cum quanto minus
tales sermones apud veteres invenimus, tanto magis pateat, tam stultam
opinionem ea ętate non esse vulgo receptam. Dicunt et alii: Utamur
iis vocibus, quibus Christus est usus. Bene sane, dummodo apud
eos loquaris, apud quos loquebatur Christus, et eo sermone, quo usus
est Christus. Sic enim fiet, ut tam aurium quam sermonis idioma
nihil aliud mentibus, quam tropum, ingerat. Nunc vero, qum tropico
sermone uteris apud eos, qui tropum ignorant, vide, quam impudens
et perfidus sis, si pravum sensum haurire permittas, qui ad tropum
non penetrant? Hęc, inquam, omnia, quę iste aliquis inepte nimis
effutit, inducunt, ut nulla ratione credam Erasmi esse hanc epistolam.
Nunquam enim adeo acerbe in Pellicanum suum invehet. Adparet
cuiusdam alterius esse, qui se sub aliena pelle latiturum esse speret.

--412--

Quod autem huius epistolę lectio tantum valuisse fertur apud sęnatum,
ut confestim Erasmus, Berus, Cantiuncula, Amorbachius
censores sint libri Oecolampadii constituti, artis suspitione non
caret. Erasmum enim excipio, cui Hebraicarum literarum vix
mediocris cognitio contigit. Quid alii queso [!] in hoc campo facient?
Alius non modo sophista est, sed etiam sacrarum et humanarum
literarum ferme rudis. Quomodo enim Ursa literas disceret? Alii
duo iurisconsulti sunt fortasse non adspernandi, verum quid illis cum
schematismis sacrarum Hebraicarumque literarum? Quam quisque
norit artem, hanc exerceat. Promisit Fabius tum artes in summum
evehi posse, qum de ea [!] periti eius iudicent. Cogita mihi quęso
e diverso, si Cantiuncula quiddam de feudis, aquęductibus, mancipi
accipiendo aliquid scripsisset, et Oecolampadium sęnatus constituisset
eius libri censorem: an non omnes in cachinnos haud aliter
erumperetis, quam si cothurnis induta sus prodiret? Gratia deo, si
vere habetis tot viros, qui de Oecolampadii scriptis censere possint;
sed vereor nimis, quod in hoc argumento requiritur Oecolampadium
rectius non solum urbis vestrę sed orbis doctos iudicaturum, quam
ullius iudicium subiturum esse. Cur, quęso, ad ista nos arma convertimus?
An excidit, quantum omnes, qui et eruditioni et pietati
sudamus, laboraverimus, ne ullius scriptis vis fieret? ne in paucorum
iudicio staret, quod sacrosanctum est? ut scripturis res gereretur, non
autoritate? Orbis autem et conciliorum qur prętendimus consensum?
An enim consensus esse dici debet, ubi non solum nemo consentit,
sed ne sentit quidem? Quantum autem huius epistole [!] autor ecclesię
iudicio, orbis conciliorumque consensui tribuat, inter prima videre licet.
Cum enim sic tum de Pelecani tum de sua sententia scribit: "Censebas
enim profitendum in synaxi esse corpus domini; cęterum quomodo
sit illic, deo, qui novit omnia, committendum esse. Ego vero
hoc tuę sententię adiiciebam, mihi istuc videri simplicius, quod ita
vitarentur varii difficultatum labyrinthi, si fas esset homini Christiano
ab eo dissentire, quod conciliorum autoritas, quod omnium ecclesiarum
ac gentium consensus tot iam sęculis comprobasset". Hactenus ille.
Vides, mi N., quid autor huius epistolę domi sentiat, quid foris
loquatur? Vellet sic sentire, quod in synaxi esset corpus, sed quomodo
istic esset deo committi? Cecidit ergo apud eum ista de transubstantiatione
opinio; cecidit et ista de sensibilis carnis esu, quę
Berengario est obtrusa. Quantum ergo putas apud hunc valere
iudicium ecclesię, quem audis palam aliter sentire, sed cęlare, quod

--413--

per tyrannidem periculosum est profiteri. Qur igitur isti licet pro sua
opinione sentire citra iudicium aut testimonium sacrarum literarum,
quod ecclesia Romana non sentit, et Oecolampadio non licet tot
scripturis freto sentire, quod veritas est? Unde enim tam ille fictus
(ut arbitror) Pelecanus quam fictus Erasmus sic audent pronunciare.
Hoc nobis simplicissimum videtur, si profiteamur hic edi
corpus, sed non ad hunc modum, quem tradunt pontifex ecclesiae,
orbis consensus; an hoc sentimentum scriptura fretum est? At dicerent:
propter ecclesiarum autoritatem non edicimus, quod sentimus.
Discite ergo, hunc esse consensum orbis, qualis est vester consensus,
propter ecclesiam et pontificem. Hi si non obstarent, aliud sentiretis;
ergo animus vester non est istic, ubi est ecclesie [!] sententia. Sic
et omnium mortalium sensus dicere vobis videri debet: Si liceret per
autoritatem pontificis, ecclesiae, conciliorum, per metum, nunquam
crederem isthic edi carnem. Hic est iste vester consensus orbis, conciliorum
etc. Quin aliud addam: ut ille iurat per Christum, se nunquam
in hac fuisse opinione, ut non putaret hic esse corpus domini,
ego quoque iurabo: nempe Christum mihi perpetuo irasci debere, si
non hi, qui hanc de carne corporea spiritualiter edenda opinionem
fingunt, id hac sola causa faciant, quod non credunt istic edi corpus,
sed propter metum Iudęorum [Joh. 19. 38] confiteri non audent.
Quid multa? Spiritualis omnia diiudicat [1. Cor. 2. 15]. Tu ergo,
amice mi, omnia diligenter excute et, quid hac in comoedia verum
sit, primo quoque tempore renuncia. Nos enim hic tenemur veri
desiderio, non quod aliquid de sententia nostra simus immutaturi, si
Erasmus cum Oecolampadio dissentiat hac in re, si sęnatum ad
vim excitet, si eloquentię flumen universum in eum derivet, sed ne
perpetuo adsuescamus omnium commenta pro veris accipere. Consentit
in Oecolampadii Zuingliique sententiam orbis etiam eorum, qui
reclamant, sed profiteri piget. Hoc vobis persuasum sit, qui Basileę
Christum colitis, solos Zuinglium et Oecolampadium huius
disputationis onus sustinere posse, si modo scripturis res agatur sique
doctis, qui apud vos sunt, ullus est nasus.
Iam vale et da operam, ne sęnatus scripturę imperet, sed parcat.
Ex Christo 28. Octobris M.DXXV.