Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 402

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

402

<< Nr. 401 | Index | Nr. 403 >> 

Absender: Blarer, Ambrosius

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 4 XI 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 414-415




--414--

Gratiam et pacem Christi.
Alias me tibi multis purgavero, ornatissime Zuingli; nam audio,
de quibus me apud te accusent blatterones quidam, quos omnino melius
et candidius de me sentire conveniebat. Nunc unum hoc te
etiam atque etiam oro, ut Henricum hunc Finitzium mea caussa
commendatum habeas. Vir est syncerus et bonus, primus pueritię
meę formator non omnino pessimus, ut tum ferebant tempora, cuique
hoc nomine plurimum debeo. Et cum habunde sibi magnam gratiam
relatam putet, si per me tibi adcuratius commendetur, ingratus mihi
videbar, si hominis desyderio non facerem satis. Te igitur iterum atque
iterum, quantum possum maxime, obsecro et obtestor, ut intelligat
meam commendationem apud te nonnihil valuisse, et vel tenuis conditio
sibi tuo beneficio obtingat. Hactenus satis feliciter laboravit in

--415--

verbo; id quod apud vos aut vestros hoc faciet felicius, quo audebit
liberius. Vicissim ipse nunquam deero officio, si quem tu mihi posthac
in hunc modum commendaveris.
Vale, mi charissime frater.
Salutat te germanus frater meus Thomas. Saluta Leonem
tuum nostris verbis et Hezerum, si istic est. Cui cum hic visus
sim nescio quas scripturę sententias parum dextre appositeque tractasse,
miror, cur prius me traducere quam erroris admonere voluerit.
Sed de hoc alias. Plura non possum, et tu nunc, scio, congressum
adornas cum baptistis tuis, qui utinam tam nihil officerent euangelicis
studiis garrulitate et pertinacia, quam nihil possunt scripturis et
veritate. Christus per te etiam hac vice, ut hactenus, vincat. De
rebus nostris certiorem te faciet Gregorius noster Manegoldus.
Ora pro nobis et nostra ecclesia, ut liberemur ab incredulis et
perversis hominibus.
Ex Constantia 4. Novembris XXV.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
Clarissimo Vdalrico Zuinglio, episcopo Tiguricensi vigilantissimo,
fratri suo in Christo.