Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 403

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

403

<< Nr. 402 | Index | Nr. 404 >> 

Absender: Wanner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Konstanz)
Datierung: (4 XI 1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 416




--416--

Gratiam et pacem a deo.
Nunquam audivi, charissime Hulderice, quod iis defuisses, qui
ob Christi nomen persecutiones passi sunt; nec defueris Hainrico
nostro, ubi rescieris, quae et ipse passus est propter euangelium.
Non semel de uno loco in alium est persecutus, carceres expertus est,
bonorum temporalium iacturam non parvam etc. Eam ob rem ipsum
ob Christi et nostrum amorem suscipito, nec apud ingratum beneficia
locabis etc. Sii [!] aliquis apud te Blaureris fuisset obloquutus, quod
temere tuam de eucharistia sententiam impugnarent, noli credere.
Satis modeste hactenus de hac re locuti sunt, et si non probarunt,
non tamen omnino inficiati sunt. Pendent adhuc. Nunquam de te
male senserunt, ut ex literis Ambrosii melius intelliges.
Gratia dei tecum.
Datum . . .
Tuus Ioannes Vannius.
Christianissimo Huldericho Tzwinglio, episcopo Tigurino,
in Christo fratri suo.