Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 419a

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

419a

<< Nr. 419 | Index | Nr. 420 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Edlibach, Jakob

Ort: (Zürich)
Datierung: 9 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 455-457




--455--

Gratia et pax a domino.
Cum me nuper convenires, amicissime Iacobe, de causa eucharistiae
collaturus, si quando vacaret, meique nescio quo urgeret
abeundi necessitas, fiebat, ut nimirum neuter pro animi sui voluntate
quae habebat proderet. Ego postea, ut nunquam non conciliandis
amicitiis animum intendo, cuius rei te quoque testem asciscere non
pigebit, postea, inquam, cepi mecum denuo reputare, quae tunc
dixissem, statimque te adire et commodius ad omnia tua respondere,
si quomodo fieret, ut eundem spiritum iactitantes idem sentiamus, sed
traxerunt me occupationes alio. Perpenso deinde, quod saepe quidam
congressi sumus coram et semper frustra, commodius esse duxi,
ut hac vice literis iterum agamus, dum tu interea expendendo Oecolampadii
libro intentus es. Nihil enim veritate inter mortales antiquius
duco, eam ubi aspexero. Sic gestio omnibus communicare, quod
comici choreae sua gaudia.

--456--

Erant autem duo, quae tum maxime opponebas: unum quod
aiebas, id erat: ubicunque in scriptura ista vox "est" accipienda sit
pro "significat", ibi semper sequi certas notas, quibus id apprehendi
queat. At in istis verbis salvatoris: "hoc est corpus meum" [Matth.
26. 26 und Parallelen] "est" non posse accipi pro "significat" vel
figura; nihil enim sequi, quod ad hunc sensum inducat. Respondebamus
temere ut puta continuo abeuntes, sic tamen, ut quae diceremus
sic certo habeantur, nempe hunc sermonem: "hoc facite in meam
commemorationem" satis docere, quod "est" significative accipiatur.
Potuimus autem et aliam notam addere, quam nunc addimus, istam
videlicet: "non bibam posthac de ista vitis generatione" etc. [Matth.
26. 29 und Parallelen]. Denuo igitur, cum vitis generationem appellat,
Christus satis patefecit, quod vinum fuerat, quod praebuerat. Cum
ergo vinum dixerit esse sanguinem suum ad hunc modum: "hoc est
sanguis meus", negari non potest, quin "est" pro significatione accipiatur,
per symbolum "est" sanguinis mei.
Alterum erat, quod dicebas: in isto sacramento non fieri memoriam
corporis Christi, sed passionis; quod mihi argutum potius videtur
quam solidum. Qua enim parte Christus passus est? Nonne corpore?
Cum ergo mortem domini commemoramus, non aliam revocamus
in memoriam quam eam, quam in corpore passus est. Divinitas
enim nec pati nec mori potuit. Coniuncta sunt ergo corpus et passio
sic, ut nonnunquam unum accipiatur pro altero, ut, cum Joh. 6.
[Joh. 6. 51] dicit: "Panis, quem ego daturus sum, caro mea est pro
mundi vita". Certum enim est passione sive morte eius nos esse
vivificatos. Cum autem pati et mori non potuerit quam secundum
carnem, fit, ut caro isto loco pro morte sive passione accipiatur. Similiter:
"Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur", hic corpus
accipitur pro memoria corporis, non quatenus corpus tantum est, sed
quatenus corpus accipitur pro morte et passione, quam in corpore
tradidit dominus etc. Paulus hunc sermonem: "Hoc facite in meam
commemorationem" sic explicat: "Quotiescunque manducabitis etc.,
mortem domini annunciabitis, donec veniat [1. Cor. 11. 26]. Cum ergo
sic inquis: "corpore dominico agimus gratiarum actionem passionis",
nihil dicis. Non enim dixit Christus: Accipite et comedite corpus
meum, ut isto gratiarum actionem referatis mihi, quod pro vobis mortem
patior, sed: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur" etc.
Quamvis ista scrupolosa potius sint quam proficua; sed licet nimirum
tibi argute obiicienti argute quoque occurrere.
Ipsum enim argumentum infirmum est, imo prorsus nihil potest,
cum sit petitio principii. Cum enim dicis: "nos agimus gratias corpore
dominico", id assumis, de quo est controversia. Nos enim hic

--457--

maxime dissentimus, scientes, hoc non esse corpus domini, quo corpore
domini gratias agimus. Nihil enim probat, qui quaestionem, de
qua est digladiatio, per se ipsam probat. Ut si fiat quaestio, utrum
Christus Matth. 16. [Matth. 16. 19]: "tibi dabo claves regnicoelorum"
etc. isto loco Petro tribuerit claves et aliquis probet ibi
traditas, quia Matth. 16. sic scriptum est: "tibi dabo" etc., frustra
insumeret operam. Cum igitur constabit corpore dominico gratias agi,
cum iam probatum est panem istum esse corpus domini, quod cum
fieri nequeat, frustra probabimus idem per se ipsum, quando nunc est
evidentius, hunc esse sensum verborum domini: hoc est symbolum
corporis mei pro vobis passi, hoc est symbolum sanguinis mei, qui
pro vobis funditur; quasi perpetuo tales latebras quaeramus, in quibus
tuti ab exploratore esse non possumus.
Hoc, mi Iacobe, coegit me hac in re fervor ad te dare, ut, si
fieri possit, te iuvem, ne frustra te in re aperta maceres.
Mittamus, oro, contentionem et verum ipsum liquido intueamur,
ne longum istum funem texamus, ex quo nihil quam amaritudo nascitur.
Tropum enim si admittimus, omnia nuda sunt et aperta; citra
vero tropum omnia obscura, inexplicita, inenodabilia, imo incredibilia.
Boni consule; bono enim animo ad te scripta sunt. Illuminet nos
Christus. Amen.
9. die Decembris MDXXV.
Huldericus ex animo tuus manu propria.