Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 420

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

420

<< Nr. 419a | Index | Nr. 421 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Blarer, Ambrosius

Ort: Zürich
Datierung: 10 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 458-459




--458--

Gratia et pax a domino.
Extorsit summa iniusticia hanc epistolam Gregorius Mangoaldus,
doctissime Ambrosi, subinde obprobrans te nihil unquam literarum
a nobis accepisse, ad quem tamen bis iam scripseris. Equidem
non sum immemor ante annos aliquot gratissimam abs te accepisse
cum copia quadam Fabrilis epistolę. At quod nunquam ad te
literas dederim, incertus sum; manet enim etiamnum in mente nostra
spectrum epistolę cuiusdam ad te missę. Fieri tamen potest, ut invenerum,
quę ad te daturus essem, materiamque contraxerim, nec
tamen calamo exceperim, sicque spectrum adhuc hęreat, quod ad
effectum aut in opus nunquam exiit. Utcunque res habeat, mi Ambrosi,
si quando tenacius epistolas promo, vitio non vertendum ipse,
haud dubie, pronunciabis, ubi tot occupationes ac turbas expenderis,
quibus continuo adobruimur. Sed et hoc, quod stilum nostrum perpetua
quędam verecundia tenet, ut haud temere adeat magna nomina;
sunt enim, qui ambiri aliquid apud se arbitrentur, si ab indignis epistolis
interpellentur. Deinde amicos soleo non temere facere. Quod
si videam aliquos eadem esse fide pręditos, quam nos prędicamus, iam
non laboramus in eorum amiciciam recipi. Certi enim sumus, nos istis
esse gratos, qum videant nos citra fucum veritatis provinciam obire;

--459--

satis est nobis superque arrabo spiritus [2. Cor. 1. 22, 5.5]; eumubi
teneri videmus, iam obsignata sunt nobis omnia amicicię munimenta.
Sic cum te videam ex fide Christi negocium agere, non dubito me in
amicorum tuorum albo ęque esse, atque ipse in meo es. Vannius,
communis amicus noster, tametsi aliquandiu nihil inter nos literarum
dilatum est, locuples tamen testis erit, quoties tui memoriam apud se
fecerim per epistolam. Subvisus es proxima epistola quiddam agnoscere,
quod satisfactione opus habeat. Desine, mi Ambrosi, quicquam
apud nos vereri. Non is sum, apud quem tu purgari debeas, etiamsi
liberrime quędam in nos eiaculasses. Neque rursus tam tenero sum
animo (τῷ θεῷ χάρις), ut facilé plagam accipiat. Quod utinam quędam
magna nomina sic servavissent, quam nobis unice custodita sunt,
haberet profecto, haberet Christi populus longe melius et Antichristi
turbę deterius, quam habeant. Tu, mi Ambrosi, avocat
enim nunc me secunda concio, isto die habenda, sic de Zuinglio
persuasum habeas, ut nihil antiquius ducat bonorum amicorum thesauro,
sicque abesse, ut amiciciam tuam aversetur aut declinet, ut se
beatum audeat ducere, si creberrimis abs te obruatur scriptis. Agamus
strennue [!] negocium dei et videbimus simul amiciciam crescere
et firmari; si deinde aliqua in re dissentimus, civiliter atque intra amiciciam
contendamus, non Wittembergice, ubi fastuosa sunt omnia,
minacia, tyrannica. Commode ipsi inter nos infantium more, tenuibus
remulcis, prelia committamus. Adplaudant alii factis suis magnis
flatibus, nos ista floccifaciamus. Omnia boni consule, et me tuum ex
animo firmiter fide. Servet te Christus ecclesię suę incolumem.
Ex Tiguro X. die Decembris MDXXV.
Salvos iube nostro nomine Thomam, communem fratrem, Vannium,
Menlishoferum, omnes.
Huldricus Zuinglius tuus.
Ambrosio Blaurero, viro doctissimo piissimoque,
fratri suo carissimo.