Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 421

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

421

<< Nr. 420 | Index | Nr. 422 >> 

Absender: Porta, Aegidius a

Empfänger: Zwingli

Ort: Como
Datierung: 11 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 460-461




--460--

Diu est, pater pientissime, quod in votis erat ad te scribere,
nempe non alia de causa quam ea, de qua et in praesentiarum. Sed,
ut verum fatear, veritus sum talis viri haud vulgaris ponderis vultum.
At hanc ipsam pusilanimitatem in memetipso modo reprehendo, quandoquidem
recolo Christum ipsum, dei filium, absque personarum delectu
humillimos quosque suscipere ac fovere. Quod si ille facit omnium
dominus, ut Psaltes [Ps. 34. 6] docet, inquiens: illuminari et non
confundi facies accedentium ad eum, qui fiet, ut ad eius ministrum
accedere non audeam? Persequebatur et olim Paulus dei ecclesiam, et
tamen inter eundum a domino percussus ac prostratus audit dominicum
praeceptum de conveniendo Anania deque suscipiendo eius consilio,
quibus ille auditis mox surgens explevit omnia [Act. 9. 1-19]. Esto,
non sim ego per omnia futurus Paulus, quod nihilominus in manu
dei est; sis tu mihi Ananias ac verbo dirige errantem in via salutis.
Annus nunc agitur quartus supra decimum, quo zelo quidem, mea
sententia, pio, sed non secundum scientiam subduxi memet a parentum
patrocinio, cucullumque nigrum, quem Augustinianum ferunt,
ex animo suscepi, ratus cum Pelagianis salutem operibus meis mihi
posse parare, dedique operam, ut, si non fierem vel doctus vel pius,
certe pro docto ac pio haberer, in tantumque egi, ut iam septennio

--461--

fungar euangelizandi verbi dei munere, proh pudor! in quanta bonarum
literarum ignorantia. Ego nihil, quod Christum saperet, sapiebam,
nihil, quod fidei, omnia operibus tribuebam. In hiis confidere
audacter ac strenue docebam; et quis recenseat venena, quę et ego in
agro dominico seminavi [Matth. 13. 24ff.]? adeo, ut citra omne mendacium
fateri possim, ecclesiam dei me esse persequtum [Gal. 1. 13].
Sed noluit bonus deus servum suum perire in perpetuum, prostravitque
me penitus, neque amplius lumen oculorum meorum mecum est
neque muta reliquit labia; quin potius ad ravim usque clamavi: domine,
quid me vis facere? Tandem audivit cor meum egregiam illam vocem:
ingredere ad Huldricum Zuinglium, et ipse te instruet, quid te
oporteat facere. O praeclaram vocem! Sensit in hac voce anima
mea pacem ineffabilem. Quęso, ne me putes ludere; tu enim, imo
non tu, sed per te me eruet deus de laqueo venantium [Ps. 91. 3].
At quid dico ego me, quando spero fratres aliquot mecum adducere?
Hęc eo dixerim, quo pares interea et loca et gentes, a quibus valeamus
sanam doctrinam imbibere. Nobis et Greca et Ebraica lingua
sunt omnino abstrusissimę, atque admodum parum de Latina habemus.
Volumus tamen, si fieri poterit, et illas (primo tamen omnium
Christum) adiscere [!]. Hunc nihilominus adventum nostrum ultra
festum dominicę resurrectionis protrahemus, siquidem hac proxima
quadragesima futura iuxta salutarem obedientiam verbum dei praedicabimus.
Tu interim nostram huiuscemodi causam, utpote tuam,
immo Christi, fideliter tracta. Cuius o si merear letum aliquod,
priusquam hinc abeam, nuncium accipere, (abibo autem intra mensis
unius terminum), quam magnificas gratias deo deberem! Tu si quid
scripseris, operimento dirige ad Andream Montinum compatriotam.
Nec plura.
Bene vale in domino.
Comi undecima Decembris M.D.XXV.
Frater Egidius a Porta, Comensis.
Egregio Christi militi Huldrico Zuinglio
tanquam patri suo colendissimo. - Tiguri.