Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 422

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

422

<< Nr. 421 | Index | Nr. 423 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 19 XII 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 462-463




--462--

Gratia et pax a patre deo per Christum.
Bene se habet res, mi frater. Aliena culpa morbus commodum
natos divexat, quos tamen sola spiritus sancti novitas curabit; curantur
autem omnes ab illo afflati [Joh. 20. 22]. Arcana, quę perscrutari
non est fas, deo relinquemus. Saxonum authoritas neutiquam terrebit;
prebuerunt enim specimen et gustum sui spiritus. Argentinensibus
fratribus, quę iubes, solito diligentius scribam. Eccii epistolam,
quam remitto, nondum legeram, tametsi copia eius facta fuerit fere
omnibus canonicis et validioribus inimicis, qua se oblectarent. Itaque
hodie obvio consuli de ea re mentionem feci et obtuli me ad respondendum
dominis. Nihil enim novum, nihil seditiosum, nihil bonis
moribus adversarium docuimus. Facillimum hęreseos quempiam arguere.
Me non detrectare dixi colloquium vel disputationem Eccii,

--463--

imo neque eorum, quorum calces Eccius ut solvat indignus est [Marc.
1. 7]. Verum nollem temere, contra monita Christi, periclitari [Matt.
10. 16]. Mirabatur de te ille, quod superiore anno non disputaris cum
Eccio, cupitque audire, quem nunc exhibiturus sis. Respondi, mihi
bonam spem esse te minus timere, quam ego timeam; certiora enim
nostra esse. Cęterum non ignoret, quid olim Constantię actum et
quid Wormacię attentatum. Dominus, qui nos vult esse simplices,
idem iubet et prudentes [Matth. 10. 16]. Hęc cum illo. Quod si ad
senatum vocatus fuero, eadem dicam. Sed non facile me vocabunt.
Et quis est miser ille Eccius, ut castra dei Israel blasphemet
[1. Sam. 17. 45]? Quem timeamus? Annon susceptor noster Immanuel
est [Jes. 8. 10]? Quid faciet papista insanus? Si negaverit cum
Lutheranis transsubstantiationem, iam ecclesiam suam negavit. Quod
si illam sequetur, minimo certamine confundi poterit. Sed iungat se
Lutheranis! Si verbo parere voluerint, confundentur non minus. Si
noluerint, non poterimus cum tam immundis loqui. Bono igitur animo
simus. Vivit dominus, qui loquutus est per prophetas nobisque os et
sapientiam promisit [Luc. 1. 70 ff., 21. 15]; esto, nunc simus piscatoribus
brutiores. Utinam cras adesset dies! Sed significabis quam primum,
quid tui in hac causa decernent. Oportebit semel in faciem resistere
pseudoprophetis [Gal. 2. 11].
Vale et de fidei meae constantia bene spera.
Basileę anno domini 1525. Decembris 19.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię pientissimo, oculo
vigilantissimoque pastori, fratri suo.