Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 434

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

434

<< Nr. 433 | Index | Nr. 435 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Capito, Wolfgang

Ort: Zürich
Datierung: 1 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 487-488




--487--

Gratia et pax a domino.
Nunciatum est mihi, doctissime Capito, ista ipsa hora, qua hęc
scribo, viatorem urbis vestrę a nobis proxima luce ad vos soluturum
esse, qui et dicat Argentorati rumorem fuisse, Zuinglium esse
relegatum aut fuga elapsum. Ipse hominem non vidi; cum autem
optavisse dicerent, ut literas nostras comites haberet, en mitto.
Tiguri sum, spiro, imo vocifero tubę instar [Jes. 58. 1], ut pontificia
Rhomę castra vocem nostram non modo exaudiant, verum etiam sic
metuant, ut adperto Marte congredi nolint, sed cuniculis insidiisque
rem agant. Petunt me Tiguri, petunt apud Helvetios; at paulo
plus auferent, quam dominus permiserit.
Balthazar Waltzhuotanus hic in cotem incidit, homo non modo
impius et indoctus, sed etiam vanus. Summam tene. Tigurum cum
venit, veritus est sęnatus, ne quam daret turbam; iussit custodiri. Cum
autem olim animi petulantia atque stulticia quędam in sęnatum nostrum
Waldshuoti, cuius hic medius fidius servator fuit, donec stolidus homo
omnia disiunxit et perdidit, effudisset, constitutum est, ut cum illo amice
congrediamur de baptismo infantium et catabaptistarum, id quod ipse
anxie, primum e carcere, deinde e custodia, petiit. Congressi hominem
reddidimus magis mutum quam piscem. Ibi altera die palinodiam
canit coram certis sęnatoribus ad hoc constitutis; quę palinodia ubi ad

--488--

διακοσίους relata fuit, statim [?] pactum [?] est, ut pro publica concione
[?] . . . . . . . . . . pręcineret. Orsus itaque in
urbe, . . . . . . . . . . . chirographi, quem manu sua
senatui dederat, . . . . . . ineptiis, quas pręmisit. Ultimo
negat se opinione cessurum, invocat Helvetiorum tribunal, quod
apud nos capitale est, adserit metu extortum esse sibi chirographum,
quod falsissimum erat. Sęnatus etiam sic noluit illi vim fieri, ut, cum
cęsar sive Ferdinandus bis hominem petierit sibi dari, negaverit.
Nec enim captus fuit, ut pęnas daret audacię baptismi, sed ne clam
latens (ut putabat) turbam aliquam daret. Ibi sęnatum exasperavit;
aderant enim incorruptissimi sęnatores, qui in limpidissima et liberrima
revocatione adfuerant, quique hominem cęsaris crudelitati negaverant,
nostra succenturiante opera. Postera die in carcerem retruditur, torquetur.
Constat homo dęmonis ludibrio factum esse, ut non candide,
quemadmodum promiserat, revocaverit, imo negat se aliter sentire,
quam per nos doctus sit, execratur catabaptistarum errorem ac pertinaciam,
idque ter extentus adseverat, queritur miseriam atque iram
dei, que sibi hac in re male propicia fuerit. Vide ludibrium. Nihil
est iis hominibus audacius, mendacius, impurius (non enim dicere
possum, quę in Abtzell designarunt), impudentius. Cras aut postridie
causa eius promovebit.
Myropolarum noli Burckhardique oblivisci. Constantes estote;
constantia vincet. Velocissime.
Tiguri, kalendis Ianuarii M.D.XXVI.
Salvi sint fratres.
Huldrichus Zuinglius.
Dem hochgelerten herren doctor Wolfgangen Capito
zuo Strassburg, sinem günstigen herren.