Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 435

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

435

<< Nr. 434 | Index | Nr. 436 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 1 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 489-490




--489--

Gratia et pax a domino. Charissime frater
Nudiustertius scripsi, quis sit Pellicani animus, et quod meum
in re Ecciana consilium; sed quia fortasse tabellio ille diutius in
itinere moratur, volui et per hunc breviter significare. Persuasus est
Pellicanus, et tuis literis accersitus propediem ad vos advolabit.
Scribe igitur ei vel paucis. Quod si hanc conditionem detrectabit, non
video, quomodo unquam a superstitiosa illa secta liberetur. Hodie
illi et Hezerus tuo nomine loquitur. Ignoro autem, quid illi responderit.
Sed habebitis hominem eumque non penitendum ac tractabilem,
quem invitus hic amitto. Sed malo eum agere bona conscientia isthic,
quam hic superstitionis patronum. Cęterum Eccianas literas nisi a
te habuissem, nondum per senatum fuissent communicatę. Neque
amicis consultum videtur, ut scribam non vocatus a senatu. Ingratum
enim quibusdam quicquid scripsero, tametsi nec hoc ignoro, si tacuero,
quod imputaturi sunt pusillanimitati meę, quę tamen, deo laus, nulla
est. Hoc unum me premit, quod fidis hic destituor consiliariis et
molem negocii fere solus porto. Prospiciendum mihi in exasperantissima
illa domo. Verum dominus rem moderabitur. Tu perge et
nugacissimi Eccii dolos sapienter detege. Non habet enim Antichristus
impudentius aliud mancipium.

--490--

Simon ille, qui literas reddit, permisit hic puerum suum sacro
lavacro tingi, tametsi principio catabaptistis multum tribuerit. At quę
dominus pridem ignovit, nos neutiquam refricabimus, ut et dominus
nobis nostra debita condonet [Matth. 6. 12].
Vale cum uxore tua felicissime.
Primo die anni 1526.
Tuus Ioannes Oecolampadius.
Saluta et Wilhelmum Zellium.
Huldrico Zwinglio, omni virtutum genere claro maximeque
christiana literatura praestanti, suo charissimo.