Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 436

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

436

<< Nr. 435 | Index | Nr. 437 >> 

Absender: Blarer, Ambrosius

Empfänger: Zürcher

Ort: (Konstanz)
Datierung: 5 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 491-493




--491--

Gratia et pax Christi tecum.
Non tam iniquus sum publicis studiis, ornatissime Zuingli, ut
ea velim privatis meis commodis quicquam remorari. Scio te totum
hoc, quod vivis, fratribus vivere ac proinde etiam mihi, qui, quicquid
ulli usquam fit Christiano, mihi factum lubenter puto. Gratum
tamen fuit Mangoldi nostri officium, quo candidam illam et vere
amicam epistolam tuam ad me impetravit. Sciebat nimirum se nullo
alio nomine magis me posse demereri (si tamen hoc quicquam sua
refert), quam si eiusmodi mihi argumenta tui erga me animi afferret,
qui, qualis aliquandiu iam fuisset, non satis coniiciebam, praesertim
in tam pertinaci silentio. Non quin diffiderem synceritati tuae, sed
mendaciorum licentia me movebat, simul et improbissimi quidam
calumniatores, qui etiam optime facta pessime interpretantur. Sunt,
qui immodicam in me modestiam, sunt qui caelibatum, sunt denique,
qui, cum nihil aliud possunt, cucullum tenacius adhęrentem reprehendant
atque in hunc me pietatis nonnihil collocare putent. Quod ultimum
te quoque, istorum calumniis adductum, suspicari audiebam,
tametsi egre crederem adeo te praepostere agere, ut conscientiam
meam ex veste, non vestem ex conscientia, cuius non una solum

--492--

ratione testata libertas esset, metiri velles. Nunc vero, post acceptam
epistolam tuam, omnia vana fuisse [Pred. 1. 2] non obscure video, ut
iam nulla mea apud te opus sit purgatione, quam propterea nuper meditabar,
non propter quicquam liberius in te dictum. Nam isthuc hactenus
nemo ex me audivit nec audiet unquam, nisi forte, quod absit,
secus quam hucusque docueris Christum. Dissentimus a te, ingenue
fateor, in eucharistiae dogmate. Quid tum? cum interim de usu
modis omnibus inter nos conveniat. Nihil hic durius pronunciamus,
quod quidam impie faciunt, praesertim cum nihil sit aut minimum
periculi, agnoscas hic tropum, aut non agnoscas. Etsi labefactando
papistico regno vestra sententia longe sit efficacior, in quam ipsi etiam
ultro discedemus, ubi spiritu suo certiores nos fecerit Christus, sine
cuius ἀποκαλύψει nunquam hic fuero securus. Ut enim multa me
movent ad admittendum hic tropum, alioqui toties obvium in scripturis,
ita nihil permovet cogitque, ne non audeam dissentire. Proinde
eucharistia recordandae mortis obitae pro nobis argumentum est, in
quem solum usum nos utimur, nihil solliciti, quid pani includatur,
quandoquidem verba nobis, non pani, dicta novimus sicque tranquillam
reddimus ecclesiam nostram. Quod si etiam facerent isti quidam, qui
vincendi studio magis quam veritatis amore hic tantopere depugnant,
minus iam turbarum, plus pacis haberemus. Mira et acerbissima parturiunt
nonnulli, quae magno nuper animi dolore vidimus. Digladiationes
sunt κεθ̓ ὑπερβολὴν τραγικαὶ, ut risura sit posteritas,si qua
futura est, nostri sęculi rixandi amorem, quod ob concordiae signum
tantas discordias concitamus. Excuditur nunc Augustae nescio quae
determinatio declamatorum Sueviae et Rheni adversus Oecolampadium
meum, virum, semel et vere dicam, optimum et eruditissimum,
qui titulus multos, etiam vobis consentientes, multos nihil repugnantes
una involvet, ut demirer temerarium hominum consilium. Faxit
Christus, ut in se tandem pacem habeamus. Vannius permittente

--493--

nostro senatu Memingenum profectus est, euangelizaturus illis tantisper,
dum proprius contingat apostolus; nec enim patiemur hunc
prorsus a nobis divelli. Zuiccius nunc locum illius implet, quanquam
vix potuit adduci. Tu ora pro nobis et nostra ecclesia, quae
satis pergit gnaviter commota ab anabaptistis turbatoribus, nec ad
ulla iam mundi elementa [Gal. 4. 3] salutem alligat, sic vero valet
charitate, ut omnes agnoscat fratres, qui de Christo christianice sentiunt,
nec ob leveis caussas inique sentit aut loquitur, de vobis in
primis, apud quos praeter alios euangelii successus, quem Christus
in dies magis magisque fortunet.
Vale mi charissime frater, quem sic amo ut vix alium [?]. Salutat
te germanus frater meus Thomas.
Saluta Leonem, Ceporinum, praeterea reliquos verbi commystas.
V. Ianuarii XXVI.
Plura nunc per occupationes non possum. Epistolam, quam hic
vides, redde, obsecro, nobili pioque viro Wilhelmo a Zell, cui abs
te plurimum cupio commendari.
Ambrosius Blaurerus tuus.
Constans apud nos fama est te nuper manibus ac pedibus obstitisse;
cum senatus vester ad Helvetiorum petitionem nebulonem
istum absolvendum duceret, qui ęstate tua caussa in vincula coniectus
erat; id quod etiam non pridem unus quidam primae apud vos
autoritatis valde quam pertinaciter affirmabat. Fac sciam negocii
veritatem.
Clarissimo Udalrico Zuinglio, Tiguricensium episcopo,
domino ac fratri suo in Christo.