Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 456

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

456

<< Nr. 455 | Index | Nr. 457 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 7 III 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 534-536




--534--

Gratia et pax a Christo.
Neutiquam te indigna res fuit, frater charissime, pręlusisse Pindaro.
Fęliciter enim tessera eccidit, si cui unquam, idque tempore
opportuno. Sunt enim quidam, qui pro poetis et oratoribus se titulis
et gloriationibus venditant; ii hodie deplorant, per euangelistas Christi
(illi autem sic contemptius nos appellant) extinctas sepultasque musas
omnes et hoc nomine invidiosos nos reddere nituntur, si vel semel
submussitemus Christianam philosophiam δὶς διὰ πασῶν a seculari
sapientia dissidere. Utinam illi non tam ventri consulerent et iuventutis
parem haberent rationem, atque nos gregis commissi premit cura
nimirum non essent μεμψίμοιροι. Tu, ut in reliquis, ita et in hac
causa, tempestive fratribus infirmioribus patrocinio tuo pręsto es. Nos
seditiosi, nos bonarum artium pestes, nos vitiorum lernę, nos licentię
magistri illis sumus. Sed, deo gratia, vel te solo incolumi vindicabimur;
ita enim spes est in domino, quem docemus. Pacem enim ac
charitatem docebimus etiam cum inimicis, quam illi ne cum amicis
quidem et bene volentibus servare possunt. Artes laudabimus, ita ut
artibus iure obveniat honos. Pro viciis et licentia crucem prędicaturi
sumus. Interim vigilabit pro nobis Christus et subsannabit adversarios
nostros, siquidem nos recta illum intuiti fuerimus nec adoratum cum
mundo iverimus Baalim [1. Kön. 19. 18]. Ignosce frater τῇ περιττότητι;
puto enim pręsentem me loqui tecum, non scribere.

--535--

Porro, ut τὸ προοίμιον arridet, ita et καταστροφὴ ac colophῶn [!];
sed olim conquęstus sum cogi me tarditate quadam, ut laboribus immodicis,
meo periculo provincię meę satisfaciam, et est in me nescio
an superbia vel levitas, quod cupiam servire et aliquid conferre in
publicum; et profecto nullę sunt vires, tantum abest, ut respondeant,
unde bonę valitudini nonnihil decedit. Atqui non est, quod querar;
scio enim me quondam magis laborasse et perpetuum fuisse valitudinarium,
unde pręsens imbecillitas confirmatio quędam videtur, quod
profecto non aliunde, quam ab eo, cui servimus. Et concedat ipse,
ne torpescamus unquam, sive diu sive brevi serviendum sit. Nihilominus
divina tua paręnesis profundius me admonuit. Videbis Cratandrum
diligentissime omnia curaturum. Et ego advigilabo. Iam
non multum referebat, licet officinam Christophori invisere non
posses. Consilio domini evenit, ut Hezerus laborarit capite, tu
ulceribus. Indignę enim sunt sordes meę, quae tuas tibi horas suffurentur.
Fortassis videor tibi κολακεύειν, atqui alienissimum est a me.
Etenim lucubrationes tuę ita mihi arriserunt, ut meę plane non possint
arridere. Solus Brentios, Billicanos et Regios compescuisses
Quid ego sollicitus? Verumtamen, quum in lucem prodierim semel,
satius fuerit vel non dimicantem non fugere, quam inaniter gloriabundis
hostibus temere cedere. At cur tu me, tam immeritum, laudibus
interim celebras? Utinam in bonum euangelii Christi cedant
illę! Quid enim mihi prosunt indigna pręconia! Extimularent quidem,
sed sera parsimonia fundi. Tu cresce in immensum! Magnum mihi
fuerit paulatim progredi, modo non retrocedam. Vere enim dixerunt
patres: "Pluribus intento, non est in singula sensus". Quid igitur
mirum, si meę feturę deformes? Gaudeo tamen; nam licet verbis postremus

--536--

remus sum [1. Cor. 15. 9], certus tamen sum nihil me dicere, quod inglorium
Christo nostro, et quod non ignoscat libens pater ille benignus.
Pellicano, viro charissimo, salutem meo nomine dicas et benedictionem
a domino. Nunc non vacavit, ut scriberem. Ubi cucullum
exuerit, non erit mihi religiosum, hominem literis salutare. Fecit me
ille mendacem. Scripsi enim amicis Argentinensibus illi congratulantibus,
quod vestem exuerit. Atqui non diu mendacem sinet. Nugabor
et hec tecum, mi Zwingli. Pręsaga nimirum mens eorum fuit,
qui Utingero scripserunt librum pessimum isthic excusum iri; nam
ipse facile subscribo. Etenim nunquam existimassem tam depravatum
exemplar ex ędibus meis proficisci. Spes tamen in domino est, quod
et sterilis septemgeminos paritura sit [Jes. 54. 1]. Proinde crassiora
quaedam errata mitto emaculanda. Sed de his cum Hezero.
Salvus sis cum fratribus omnibus.
Vale.
Basileę anno 1526. 7. Marcii.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, charissimo in Christo fratri.