Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 460

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

460

<< Nr. 459 | Index | Nr. 461 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 14 III (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 545-546




--545--

Gratiam et pacem a Christo. Mi frater
Tua περὶ εὐχαριστίας iusto hic et favore et fructu a piis excipiuntur,
untur, gratiae sint Christo! Proinde non cruciabit, ut mones, quod
mea infelicius exierint. Admoneor tamen, ut omnia in posterum
cautius. Bucerus quoque, quod et ipsum me non parum consolatur,
et suo et Argentinensium fratrum nomine fidem suam testati sunt,
libello mirae erga nos charitatis sufficientissimo teste. Porro quod
Brentiana nunc vernaculo sermone leguntur, fortassis postulabit
usus, ut brevi quodam epithomate apologeticum antisyngramma demus,
clavum clavo pellentes. Sed plebis me miseret [Jer. 8. 21, Matth.
9. 36], quae, nisi bene confirmata fuerit, hinc inde fluctuat. Tu indicabis,

--546--

quid facto sit opus. Noster hic status tranquillior paulo est;
sed suspecta est tranquillitas, nimirum ne graviores fluctus cieat. Atqui
dominus suos non destituet [Ps. 37. 28]. Augustinianus et
Franciscanus nuper propter liberiorem sermonem a senatu redarguti,
constanter et in confusionem delatorum responderunt; Augustinianus
etiam laudem reportavit. Docent igitur adhuc praeter expectationem
adversariorum, et nos sub hoc pascha bene speramus absque
impedimento recta posse progredi. Terruerat nonnihil fama de Scaphusanis
et Abbacellensibus, quod ab aratro respexissent [Luc.
9. 62], sed evanescit fama nec curatur.
Pellicanum atque alios fratres iterum et iterum meo nomine
salutabis.
Vale.
Basileae 14. Martii.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zuinglio, Tigurinae ecclesiae episcopo fratrique suo.