Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 464

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

464

<< Nr. 463 | Index | Nr. 465 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 3 IV 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 555-556




--555--

Gratiam et pacem a domino.
Quę apud Claronenses suggerenda erant, mature monuimus,
ipsi quoque in id intenti, ut paria fiant inter quatuor pagos, quemadmodum
prudentissime scripsisti; sed vereor, ne ante comitia Maia
referri possit. Nos hercle stimulis nusquam parcimus. De Bernensibus
narrabit Gebentingerus. Summa responsionis eorum
est: ad Helvetios desciscere a nobis nolunt et foedera inviolata
custodire simul volunt. Satis responsum est. Videbis hac responsione
plurimum incrementi facturum esse euangelium. Speramus et
alia quotidie a Berna ad nos reditura esse nihilo utiliora. Fuit hisce
diebus apud nos ex Suęvia Cunhardus Hermannus Minorita,
cuius memoriam in epistola ad Alberum Rútlingensem fecimus,
qui nunciavit nostram, imo vero veram de eucharistia sententiam

--556--

Esslingę ferme ab omnibus accipi, etiam primatibus et amphictyonibus,
qui isthic ius Germanici imperii nomine reddunt. Quę hoc die
cum scriba nostro acta sunt coram sęnatu de eucharistia, item narrabit
Gäbentinger. Ampliatio bello homini data est ad mensem.
Aliarum rerum nihil est, quod te magnopere referat scire, quam quod
vehementer admiramur non eundem habere spiritum catabaptistas; apud
nos enim non tam crebro moriuntur atque apud vos. Sed damus hoc
vestris propter soli intemperiem.
Salutat te Leo, fratres omnes.
Tiguri, tercia die Aprilis M.D.XXVI.
Huldricus Zuinglius tuus.
Ioacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli,
domino suo observandissimo.