Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 465

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

465

<< Nr. 464 | Index | Nr. 466 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 4 IV 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 557-558




--557--

Gratia Christi tecum, frater integerrimime atque fortissime.
Iam oblato nuncio, quid ad te scribam, de subito non occurrit,
et est tamen, nisi fallor, de qua re nuper scribendum ad te visum
est. Anabaptista tuus Wilhelmus apud nos fuit, homo in speciem
perquam honestus et pius, sed non usque adeo fidei adamantinę. Nam
quę inter nos domi meę communicavimus, perperam invulgavit. Ter
provocatus de baptismo loqui, oblique de suo dogmate loquendi necessitatem
declinavit et tamen implevit urbem, nos illi concessisse ac esse
confessos probare nos exosum istius dogma, sed dubitare nescio quid.
Hac formula loquendi indicavit timore tyrannidis a vero asserendo nos
cavere. Indicto inter nos colloquio discedit homo meticulosus conscio
Zellio nostro, qui tamen de disputatione nihil scierat, cuius admonitus
fuerat per suum hospitem, hominem quavis muliere iracundiorem
atque amantissimum rixarum. Tandem impulsi cum illius hospite per
triduum egimus, hac tamen conditione, ne acta ęderentur; nam alia

--558--

conditione nobiscum congredi noluit, quem nihil puduit in os convitiorum
non iactare. Putavimus omnia esse transacta. Interea fumos
iterum spargit. Papistę per ferias pascales publice ausi sunt confessionibus
audiendis indulgere. Fuerunt autem duces huius tragoedię
turpissimi. Pręterea variis modis irritare vulgum tentarunt. Diligenter
enim student in motum aliquem publicum rem deducere. Nos contra
tranquillitati studemus, qua melius franguntur. Apud senatum his
diebus agemus. Stephanus adhuc captus est, cui literae tuae plurimum
profuerunt et nunc quoque prosunt. Bene speramus. Pręsentium
latorem de fratribus Slesię audies. Fidelissime referet omnia, et
pleraque non ingrata.
Vale.
4. Aprilis anno 1526.
Iuvenis apothecarius belle valet et proficit. Afflictę res Galliarum
euangelio moram aliquam facient. Dominus tandem suos respiciat
Vuolfgangus Fabritius Capito.
Tua legimus ad Billicanum. Moderatio ista animi tui plurimum
habet momenti. Gratia deo, qui calamum tuum tam apposite
moderatur. Burckheymerus [!] in Oecolampadium scripsit; nam
declarare voluit orbi, quam nihil de signis ac rebus fidei ipse intelligat.
Fratres Slesię tecum faciunt, tametsi in forma loquendi paulum variant,
cui rei medebitur responsio ad Billicanum.
Huldericho Zuinglio, vere episcopo Tigurinorum,
fratri ac maiori suo observandissimo. - Zürich.