Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 470

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

470

<< Nr. 469 | Index | Nr. 471 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Krautwald, Valentin

Empfänger: Schwenckfeld, Kaspar von

Empfänger: Schlesien, Brüder

Ort: Zürich
Datierung: 17 IV 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 567-570




--567--

Graciam et pacem a domino.
Dici nequit, charissimi fratres, quantum hilaritatis ac solide leticie
secum attulerit Matheus Winclerus ille noster, imo vester - Christi
enim cum sit, omnium est, qui eiusdem sunt - qum vestram
in deum per Ihesum Christum fidem annunciaret. Gracias ergo
agimus deo, rerum omnium moderatori, qui nos iam profunda fide

--568--

locupletavit. Cum enim stulta ista, ne dicam execrabili de Christi
corporea carne in eucharistie pane edenda opinione exuti ac liberati
estis, iam satis experimenti nobis dedistis, quanta sit fides vestra;
deum enim testem invocamus, quotquot Tiguri in hac re veritatem
experimur, duce fide in hanc lucem manuductos esse, liceat enim in hoc
argumento quamvis verecunde ac cum timore dominum gloriari; quanto
enim vehemencior ac firmior est fides, tanto magis perspicue cernit carnem,
quemadmodum dicta est nihil prodesse [Joh. 6. 63], ita nullatenus
in cenam illatam esse: "Qui enim venit ad me, ait ipse Christus
[Joh. 6. 35], non esuriet, et qui credit in me, non siciet in eternum".
Si ergo religionis summam atque salutis in eo sitam esse confiteamur,
quod Christo fidendum sit, iam nimirum aliam salutem, iam in ista
salute nihil esuriemus aut siciemus; quo ergo magna ista nomina
carnem perpetuo fidelibus adponunt, quam non esuriunt? iam enim
dudum, si fideles sunt, ederunt, sed eo modo, quo prodest, eo vero,
quo nihil prodest, adpetunt; qui enim fidit Christo, nihil siciet amplius.
Audio, fratres charissimi, dilectionem vestram nonnihil offendi
isto sermone: Hic panis significat corpus meum, id quod aliis quoque
paulo delicacioribus usu venit dicentibus: hanc vocem "significat" indignam
esse Zwinglio, nedum tante rei sacramento; vos autem,
optimi fratres, nolite isto sermone offendi; trivialis est ac de vulgo
sumptus, sed ideo assumptus est tam ab Honnio quam a nobis, ut

--569--

omnibus esset expositissimus. Si enim dicam: hic panis representat
corpus meum, sunt qui ad ἔτυμον recurrentes ex representacione
presenciam corporis faciant; si vero dicam: hic panis est figura corporis
mei, sunt qui nescio quid ex figura faciant; eque si dicam: panis
simbolum est corporis; at omnia ista vitat significandi verbum, non hoc
de nobis tanquam autore depromptum, sed ab Honnio, viro ut mediocriter
docto, ita inmodice pio. Attamen quocumque pacto explicemus
sermonem, per me licet, modo panem non faciamus carnem, et vinum
sanguinem non viciemus. De ea re scripsi planius ac uberius ad
Billicanum ac Rhegium, cuius exemplum per Matheum ad vos
mitto. Istud quandoque in eo libro non sufficienter tractavimus,
tametsi attigerimus nonnihil, quod in his Christi verbis: hoc est corpus
meum, quod pro vobis traditur, ista, quod pro vobis traditur, certissima
perspicuissimaque nota est, qua deprehenditur panem non esse
corpus; nam si esset, panis pro nobis esset traditus atque ut contenciosos
compescere facilius queamus huiusmodo συλλογισμοὺς ε[ὐχαριστίας]?
compegimus: corpus Christi, quod pro nobis traditur; panis est corpus
Christi; ergo panis pro nobis traditur; secundus: corpus Christi
est, quod pro nobis frangitur; panis est corpus Christi; ergo panis
pro nobis frangitur; tercius: corpus Christi est, quod pro nobis moritur;
panis est corpus Christi; ergo panis pro nobis moritur. Que
omnia absurditate sua ostendunt, quam non sit caro, quod panis est.
Hoc veluti corollarium volui vobis carissimis fratribus communicare, quo
acutis istis Chrisippis expedicius occurrere, si res postulat, possitis,
non quod vobis quicquam, quod ad absolutam tum erudicionem
tum pietatem adtinet, desit, sed ut tam amica solicitudine videatis vobis
viam sterni, qua vos vicissim de omnibus liberrime admonere liceat;
solemus enim, Argentorati, Basilee et Tiguri qui sumus, epistolis
amantissimis nos mutuo de omnibus admonere, que dominus suggerit,
neque quisquam egre monitorem admittit. Narravit idem Matheus
principem Lignensem impense favere euangelio Christi et de
eucharistia veritati; det illi dominus spiritum . . ., ut abundet magis

--570--

exemplumque reliquis fiat principibus, quorum bona pars adsentit
quidem euangelio, si mutum fit, surdum ac mancum; confirmet illustrissimum
principem ac vos omnes is, qui corpus atque mentem dedit.
Oremus pro nobis mutuo, ut confirmet hoc ipsum deus, quod operatus
est in vobis, atque ante omnia pro tam pio principe, veritati tam equo.
Augescit vera de eucharistia sentencia in diem magis ac magis.
Valete, charissimi in domino fratres, et non modo fortiter, sed
eciam prudenter pugnando usque in finem perseverate [Matth. 24. 13].
Vincet veritas.
Tyguri 17. die Aprilis M D xxvj.
Commendant vobis pium ac doctum iuvenem Matheum Winclerum
iterum atque iterum fratres, qui apud nos sunt, quibus mire
placuit hominis iuventus religiosa ac iucunda pietas.
Salutant vos Leo, Megander, Myconius, Ammianus, Collinus,
Binderus, Oeconomus omnes, Pellecanus.
Huldrichus Zwinglius vester.
Dilectissimis piissimisque in Christo fratribus ac maioribus nostris
Valentino Crotvaldo, ecclesie Lignicensis, et Caspari
Schwenkefeld in Ossygo episcopis reliquisque per Slesiam fratribus.