Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 471

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

471

<< Nr. 470 | Index | Nr. 472 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 19 IV (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 571-572




--571--

Gratiam et pacem a Christo.
Dilecte frater! De disputatione habenda nondum certior factus
sum. Tu, si potes commode, significa, et consilium communica.
Amici omnes dolos suspicantur et pietatis remoras, quas aliqua ex
parte videre licet. Heri in bibliopoliis conspexi "Locos communes"
Eccii, in quibus determinat, non esse disputandum cum Luthero
et Lutheranis, adductis in hoc ridiculis rationibus. Sanxerat autem
eximius ille magister noster hęreticos comburendos. Ex hoc apparet,
quo candore disputare nobiscum petiverit simplex homo, quos nondum
victos ter hęreticos vocat.
Pyrkaimeri stultum libellum mitto, quem os concionatorum
Norinbergensium existimo, quibus tamen eum ex animo favere non
crediderim. Cepi respondere personato amico. Poteris et tu indicare,
si vacabit tam inepta legere, in quo urgendum censeas. Cavet
satis, ne tecum confligat. Opportune taxabuntur, qui nostros libellos
apud se divendi non patientur. Quid si ita domino placuisset, per

--572--

tales adversarios aperire verbo suo fenestram? Pellicanum saluta et
uxorem tuam atque reliquos fratres.
Vale.
Basileę 19. Aprilis.
Tuus Oecolampadius.
Pellicano dic, Adamum Petri nondum mihi loquutum.
Hulrico Zwinglio, fratri meo charissimo.