Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 472

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

472

<< Nr. 471 | Index | Nr. 473 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 22 IV 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 573-575




--573--

Gratiam et pacem a domino.
Sub ipsam horam, qua literas abs te accipiebam, clarissime
Vadiane, absolvebatur hęc nobis ad omnes epistola, quam tamen
permissu sęnatus, qui eam prius inaudiit, evolgavi. Ringentur isti ac
ultima comminabuntur; at frustra. Mitte ergo reliqua exemplaria
Abtzellam. Consilium tuum ac Hessii mox retuli ad consulem
Röstium; is se dixit de eo cogitaturum ac ad 25 diem Aprilis, si
videatur, relaturum. Non dubito, quin referat, neque etiam dubito,
quin aut legatione aut literis aliquid agatur. Baden etiam si vellem,
non permitteret populus Tigurinus. Egre tulerunt multa sęnatus
pars, quod me Bernam aut Sanctogallum obtuli iturum esse.
Videtur et vobis congruere, ut pagis adversariis quid simile respondeatis:
fuisse vos semper in disputationibus Tiguri; ibi satis docti
sitis; nec habeatis opus latiore disputatione etc., nisi alius locus eligatur.
De Laurentio Badensi nesciveram; percontabor omnia et

--574--

amicos Bernenses commonefaciam. Claronę spero, euangelium propediem
melius habiturum. De ea re, quam nuper volebas, iterum
monui; spero et meos ad comitia Maya eo venturos. Qui legatus fuit
in eo conventu Eremi, quo furor iste exputus est in viciniam vestram
atque vos, negat se strennue [!] quicquam scire, nedum adsensisse.
Meltingerus, consul Basiliensis, dixit ad Röestium nostrum,
cum nuperrime Eremi fuerunt: si Zuinglius non veniet Baden,
vereor neque Oecolampadium venturum esse. Est enim non usque
adeo ęquus euangelio Meltingerus. Equidem spero tam Abtzellanos
quam vos in hanc sententiam ituros, ut, si omnino disputandum
sit, aliquis ex nostris locis huic operi destinetur. Id cum aliquot alios
quoque pagos non dubitamus facturum [!] esse, fiet, ut, quod isti in
pręiudicium euangelii statuerant, ad incrementum cedat. Scripsi hic
episcopo Herisoę. Obsecro, ut, quę literis adiuncta vides, certum
aliquem tabellionem nactus, cum datur, ad hominem transmittas.
Comes Hanowensis duriter suos habet. Ea res compulit quendam
bonum ac opulentum paganum, civitatem Argentorati emere, id quod
ei per leges licebat; cumque id comiti nunciaret eiusque imperio renunciaret,
in carcerem ab eo coniectus est. Quod ubi resciverunt
Argentoratenses, octingentos milites, equites centum cum machinis
octo miserunt. Comes elapsus est arce, novus homo Argentoratum
reductus ac in ipso triumpho supra maximam bombardam per urbem
circumductus. Heidelbergę incipiunt, qui Christum prędicant, videre,
quid sit eucharistia. Hęc ex Capitonis literis. Probantur
fratribus, quę contra Suęvos, Billicanum, Rhegium quoque recens
de eucharistia Germanice scripsimus Oecolampadius et ego.
Bircheimero, Noricorum consuli, respondebit Oecolampadius, in
quem nominatim scripsit. Eccius quosdam locos explicuit, communes
ut arbitror, Melanchthonem imitatus, misere tamen, in quibus admonet

--575--

Lutherum ac Luteranorum genus non disputatione, sed
igni, ferro laqueisque superandum esse. Vide, quo tendat nostrorum
consilium. Oecolampadius vidit librum.
Vale, ac, ut soles, vigila.
Tiguri 22. Aprilis MDXXVI.
Huldrychus Zuinglius.
Clarissimo viro Ioacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli,
domino suo cum primis observando.
Sant Gallen