Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 473

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

473

<< Nr. 472 | Index | Nr. 474 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Zürich)
Datierung: 24 IV (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 576-577




--576--

Gratia Christi tecum.
Confortemur in domino, frater dilecte, qui suos in ęternum non
derelinquet. Videmus enim insanientem mundum, et organa Satanę
liberrime sęvientia, nimirum ut Christus vincat gloriosius. Amicis
nequaquam consultum videtur, ut aliquid coram senatu agam non
accersitus, eo quod aliquanta eius pars faciem meam fert ęgerrime,
id quod referre pudet. Deinde, si quid ędidero, innocentię et modestię
nostrę pręiudicaturum censent. Existimabimur enim compositis fraudibus
manus iungere; omnia enim in pessimam partem interpretabuntur,
etiam quę sanctissima. Maxime impedit, quod Basilienses severissime
prohibuere, ne quid ad Helvetios referrem, noem eorum vel minimo
digito attingens; atque adeo, si vel gratiosos dominos Basilienses
dixerim, periculo cariturum non est. Nondum vel verbum de disputatione
mihi significarunt, plerique nullam expectant. Inimici plurimum
gloriantur ἐπινίκιον πρὸ μάχης ᾄδοντες. Quid arrogantius epistola
Fabri? Quid mendaciis unquam fuit plenius? Ea, vereor, ne minus
tempestive ad te perferatur; propterea, quum exemplar impressum
cuiusdam canonici clam communicatum mihi, curavi per tres intra duas
horas describi, ut, si nondum acceperis, cures tam impudentia mendacia
senatui indicari; nam ex illis fraus maxime manifestatur. Non

--577--

ausim credere, tantam licentiam mentiendi unquam fuisse. Si hęc impudentia
coram tuo senatu legetur, confirmabitur ille, spero. Cęterum
in causa Eccii scribo epistolam ad Pellicanum. Eam in vernaculum
versam, si placet, cura invulgari. Non detrecto enim συγκινδυνεύειν,
sed non videtur mihi consultum. Non est mihi animus eundi Baden,
nisi vis quędam illuc cogat.
Tigurum, Bernam et Sanctum Gallum accedere non dedignabor,
ubi constiterint conditiones, quas proponis.
Dominum precamur, ut suo negocio assit.
Vale.
24. Aprilis.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, Tigurinorum fidelissimo pastori,
suo charissimo fratri.