Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 474

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

474

<< Nr. 473 | Index | Nr. 475 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Zürich)
Datierung: 29 IV (?) 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 578-580




--578--

Gratiam et pacem a domino.
Octavius ille Florens iuvenis est humanarum divinarumque literarum
impense doctus; omnia confert, omnia colligit; nesciri vult ac
in obscuro latere, quod hoc consultissimum etiamnum videatur. Fabrum
neutiquam graviter accipimus; meruit enim apud nos stulticia,
ut lenius tractaverimus ac veluti iocis repercusserimus, at in loco;
aderunt enim et seria. Ad Calendas Maias absolvetur opus. Descriptum
epistolę vestrę non alia ratione extorsimus, quam ut duum
fortius valeret testimonium. Vobis apud nos omnia semper erunt tutissima.
%ψολορ=μαροον%Βεντελεῖνον vestrum, si possumus, in scenam protrahemus.

--579--

Protinus enim computare ac metiri iussi, quid aut quantum addi ad
epilogum possit; exemplum enim totum sub auroram in prelum amandaveram.
Proderit vehementer argumento nostro harum insidiarum retectio.
Ex Berna literas accepimus a fratribus cum piis tum magnis
nominibus, apud ipsos palam iactari stultum nos eis videri, si Baden,
ut baptizemur, eamus, Bertoldum suum domi responsurum esse de
doctrina sua, postque Eremitana comitia, ad quę legati sui nihil
attulerint, ad diacosios nihil hactenus esse relatum. Vide nunc, quid
audeant oligarchi atque Faber. Nos omnia diligentissime agimus.
Mittit enim sęnatus ad omnia comitia tum epistolas tum expositionem
nostram de disputatione, atque ea arte, ut tabelliones in media comitia
incedant consulique toto spectante populo tabellas offerant.
Negare epistolam tibi non debui, quamvis hoc ipso die grave quid
adcidit. Sub auroram concionem habueram; hora vero octava in

--580--

Exodo aliquot locos pro more exponendo rursus incalueram; hora
vero nona in balneas cum concessissem ac scarificassem, domum rediens
ferme defeci spiritum; intra tamen horam respiravi, sic tamen ut
gemitibus abstinere difficulter potuerim, qui ex pectore infirmiore, quam
vultus proderet, exibant. Hora vero secunda postmeridiana somnus
me sollicitavit; dormivi, nunquam interdiu id fortissimo iucundissimoque
deo indulgens. Ubi expergefactus sum, iterum antiquus Zuinglius
sum. Hęc tecum, quia medicus es. Nam tua sum usus medicina, qua
monebas olim, ut saccaro rosato vel per mensem epatis ęstus frangerem;
cumque tantopere flagrarem, ter intra tres horas incensus, succurrit
tuum consilium; protinus iubeo uxorem temperare venenum.
Equidem, mi clarissime Vadiane, utcunque sollicitus sum apud omnes
vigilando, infractissimus quoque sum animo: nihil ex metu ago, sed
istud unum caveo, ne optima plebs Helvetica horum nebulonum,
Fabri videlicet atque Ecciorum, strophis committatur, id autem
oligarchorum perfidia. Utcunque enim res cadat, lucri aliquid accedet
perdinandicis [!] nostro dissidio, quod ego propediem spero sublatum
iri.
3. Kalendas Apriles MDXXVI.
Huldrichus Zuinglius.
Clarissimo viro Ioacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli,
domino suo observandissimo.