Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 493

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

493

<< Nr. 492 | Index | Nr. 494 >> 

Absender: Comander, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Chur
Datierung: 5 VI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 619-620




--619--

Gratiam et pacem Christi. Charissime Zuingli
Quae nuper ad nos de disputacionis exordio scripsisti, ipsissima
sunt, quae prius augurabar futura, quod scilicet omnia pro sua modestia
peracturi forent hi boni viri, veritatis avidi. Sed quid nunc
nostri pontificii agant et dicant, audi. Vicarius noster ad Baden
se recepit ab initio disputacionis, nec vocatus nec missus. Illic totum
hoc tempus auscultando perseverat. Demum iam proxime praeterita
feria sexta servum equestrem huc mittens et literas magnum triumphum
narrantes, quem mane die sabbato in omnes passim (erant enim nundinae)
spargebant, sub tali tenore: Oecolampadius victus iacet in
harena prostratus ab Eccio, herbam porrexit et palinodiam cantavit
de sacramento, de oblatione missae et de invocatione divorum. Vulgus,
ut ad credendum preceps est, omnia haec ut verissima acceptat,
auget promovetque. Interim ego a multis Christo aequis rogor, quaenam
fama ex Baden ad me ferret. Ego, certi bonique nihil habens
respondere, cogebar silere aut eadem dicere cum pontificiis, nisi quod
a quodam pio viro audieram nihil penitus adhuc exequutum aut finitum,
nec primum de eucharistia problema transactum esse. Hac regula
papistarum triumphum metiri coepi, eo quod triumphus ille ingens acta

--620--

in Baden, totis duobus articulis nondum adorsis, excederet. Hac
sola coniectura vires resumpsi, consolans fratres, ut talibus nugis nihil
moverentur etc. Caeterum, charissime, de hac re, ut gesta sit, et que
in rem et consolacionem nostram aliquid possunt, fac, ut quantocius
ad nos veniant, quatenus deo praestante meliora et veriora impudentium
rictus ἐπιστομίζειν [Tit. 1. 11] queamus.
Vale, ex Chur 5. Iunii 1526.
Tuus Ioannes Comander.
Abbas sancti Lutii [!] audita fama pro suo stomacho ad oppidum
Baden se festinans recepit, ut allatis Eccianis arietibus et
copiis et telis in me aciem vertant et totum onus belli. Cupio igitur
magnopere, si quid ex illa disceptatione exceptum aut transscriptum
habeas, mihi concedas.
Doctissimo viro Huldricho Zuinglio, pastori Tigurino,
fratri suo colendo. - Dem Zuingli.