Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 494

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

494

<< Nr. 493 | Index | Nr. 495 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 11 VI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 621-625




--621--

Gratia tecum, dilectissime frater.
Antichristus modo speciem prebet ultimi conatus; nondum
enim pronuncio, an serio moliatur, quae prae se fert. Ratisponensi
foederi caesar mandatum dedit tuendi se auctoritate sua cum magnifica
pollicitatione propediem se adfore Germanis seditiosam illam doctrinam

--622--

(sic euangelium nominant) radicitus evulsurum. Episcopus
noster famam spargit se emere avenae saccos octies mille in vicinis
oppidis pro ingenti equitatu excipiendo Tabernas, atque hospitia inscripsit,
aedificat equorum stabula in singulis arcibus suis. Ridicula
consilia! Solida pectora non frangentur larvis, tametsi equestri excursione
lenta praelia ducturi videantur. Quod quidem consilium quam
illis tutum sit, ignoro, nisi omnino dominus cor pavidum et ad motum
folii trepidum [3. Mos. 26. 36] dederit. Ferunt ad haec Brunsvicensi
duci Henrico datam potestatem atque mandatum impugnandi Saxones.
Episcopi cupidissime omnia minantur; nam est eis vis ingentissima
pecuniae. Nihil dum apparet veri. Conventus Spyris institutus talia
consilia confirmabit atque in apertum producet, modo spes sit illis
victoriae. Expecto rebuspublicis acriorem digladiationem imminere,
quas arte diviserunt. Nulla est Rhenanae provintiae, quae ex animo
cum nostra faciat: minores undique concionatores exautorant, metu
perculsae expectati mali; habent principes pro se edicta caesarea
blasphema, ne vel scripturae lectio relinquatur plebi, quae quidem in
ventum tandem abibunt. Sed ea, ubi nervus belli, id est pecunia,
tyrannos non defecerit, ut sunt propenso animo ad nocendum, vicinis
rebuspublicis erunt materia bellandi. Nam dicturi videntur adversarii:
"Nos imperio caesaris iuxta prestita iuramenta obsequentes prohibemus
novas doctrinas, vos interim pergitis libere illas asserere, qua ex
re noster quoque populus inficitur. Necesse est, aut nos in vestram
sententiam, aut vos in nostram concedatis. Caeterum, qui possumus
voluntati caesaris ita iubentis repugnare? Proinde, ut publicae concordiae
consulatur, volumus, ut eiectis concionatoribus pristinas ceremonias
reducatis, quo possumus utrique edictis parere caesareanis et
in concordi religione iterum coniungi". Quod si ita egerint, quot
putas perduraturas? certe rarissima erit, Argentina, Ulma, Norimberga
in hac vicinia et tres forte respublicae apud Saxones et
maritimae. Quae in confinio Helvetiorum sitae sunt, eventum vestrum
sequentur. Quantum modo spei de Helvetiis divisis istic conceperint,
nos hic experimur. Mutuam videres gratulationem ceu de certissima
victoria. Quem cursum stulto hoc libello remorati sumus, quo utcunque

--623--

doli adversariorum ostenduntur. Quodsi humano consilio rem
gereremus, concideremus plane; tanta timendi materia undique se aperit.
Verum, quia novimus, quam profunde apud multos radices egerit
verbum, speramus multorum constantiam, a quibus, qui modo ceciderunt,
propediem erigentur. Nam sumptuosum et prolixum bellum non
ferent et mediocri nihil agent. Summa summarum, pontifex cecidit
cum suis satellitibus, exturbata aestimatione eius e pectoribus hominum,
quem leviter suffulciunt propugnatores impanati Christi. Haec
libuit de publicis turbis ad te, quas video perquam evanidas esse et
minime duraturas, nisi quod molliores interim concidunt, sed fortiores
resurrecturi. Novum bellum Gallicum timent, unde consilia pleraque
in diem proferuntur. Interea dominus verbum suum provehet.
Audi novam technam Satanae: Superioribus diebus ex anabaptistis
unus prorsus illiteratus ex Benfelt, oppidum est sub ditione senatus
nostri, huc adductus est; is palam nos proscidit contumeliis et professus
est se nos ad palinodiam redacturum. Adversarii in senatu
plausu magno stultum exceperunt et curarunt nostris assentientibus,
ut ter aut quater coram senatu confertissimo ageremus. Capita dogmatum
sunt: "Nullum magistratum esse Christianum. Pueros non
baptizandos. Neminem pium suscipere arma posse ad imperium magistratus.
Diabolum et impios omnes demum salvandos fore". Interea
mille in nos iactavit convitia: impios esse papistas, nos impietate illos
modis infinitis excedere, neque peiores nobis uspiam extitisse neque
etiam in posterum fore. Pronunciavit interim anno septimo ab hinc
ad diem Ascensionis hora duodecima, in primo articulo horae, finiendum
saeculum hoc. Tandem post acrem obiurgationem verbi, qua
hominem gloriae desyderio insanum flagellavimus, abmandatus est ad
Benfelt, hac lege, ne quid in vulgus de suis dogmatibus efferat.

--624--

Verum interea mira de se praedicavit, quemadmodum nos vicisset ac
reddidisset elingues, atque eruditos omnes casuros prae spiritu suo;
plerosque ad famam talem commovit. Senatus iussit ultimo, ut praefectus
eius loci hominem oppido eiiceret. Factum est; eiectus venit
huc; heri adfuit concionanti Matthaeo Zellio et mox duo verba aegre
elocuto reclamavit acerbissime. Praelecto enim loco aliquo deuteronomii
in eos, qui deo non audiunt, exorsurus sermonem futurum
dixerat: "Videte, quanti periculi sit non auscultasse spiritui in scripturis
loquenti". Tum ille anabaptista: "Tu mentiris, frater Matthaee, in
spiritum sanctum; praecipio tibi huius virtute, ut descendas et mihi
de sensu spiritus veriora locuturo cedas locum". Oboritur totius
ecclesiae commotio ad hanc unam vocem; civis quidam iniecta manu
furiosum ad magistratum produxit; sequebatur ecclesia, quam Matthaeus
aegre partim retinuit. Offert se nebulo ad poenam talionis
atque ardentissime efflagitat, ut et nos in vincula coniiciamur, quoad
caussa finem sit sortita. Exclamat de turri: Praedicatores vestri cadent,
imo iam ceciderunt. Vide, quantae intemperiae hominem simplicem
et sibi confidentem agitent. Nonnihil inde molestie sentiemus,
sed extra omne periculum; praemunitae enim sunt ecclesiae nostrae,
quae summam Christianismi proprie norunt ac tenent probissime.
Haec tibi scribere libuit. Lutherus "Suevorum syngramma" in Germanicum
vertit et commendavit magnifica praefatione, in qua tu et
Oecolampadius perstricti estis. Cui velim responderi argumento
tali per Oecolampadium, quale ex ipso cognosces: nimirum ut reiiceret
caussam in dominum nos eo modo tentantem, cum libera professione,
quanta dominus per illum praestitisset, ut propemodum supra
hominem crederetur; proinde clementer huic malo mederi deum, postquam
eum relinquit in tali errore et permittit ad tantam obliviscentiam
charitatis recidere, ut tradat Satanae [1. Cor. 5. 5] et Satanam dicat,
quos deberet lege charitatis pro fratribus agnoscere. Nondum nobis
copia facta est; nam impressor Hagenoensis ad nundinas usque vult
celare. Adornavi insidias et spero me propediem nacturum copiam.
Tum mox habebitis; nam respondendum erit. Misi Oecolampadio,
quae Lutherus in epistola ad quendam suum sectatorem. O humanam
fiduciam! sic potest erigere cristas et prae se contemnere quaevis.
Orat impressor noster, τὸ τῆς ζητήσεως σύγγραμμα, si quod habes,
ad nos mittas, aut certe, ut haec emendes; biduo potes pauculas horas

--625--

operae seriae suffurari, quas in hanc rem colloces. Nam vehementer
opus esset, ut catastrophe disputationis extaret. Oro, vacuum hunc
fratrem ne remittas. Fama, sed incerta, vagatur primam Pannonum
urbem a Turca oppugnatam his diebus, praeterea fusos equites Suevici
foederis a Saltzburgensibus. Adhaec Mediolanam arcem
quinque millibus peditum cinctam, quoad Borbonius advenerit, qui
ducatum iam occupabit; quae certo argumento sunt satis alioqui fore,
quod agant homines tumultuosi. Si quae de rebus Bernatium certa
habentur, aut spes quascunque praevides, fac, nos ut per nuncium hunc
sciamus.
Vale in domino, fortissime Christi miles et frater.
Argentinae 11. Iunii anno 1526.
Bucerus et fratres te salutant, presertim Farellus.
Vuolfgangus Capito.
Huldericho Zuinglio, suo in domino maiori observando.