Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 495

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

495

<< Nr. 494 | Index | Nr. 496 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 12 VI (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 626




--626--

Gratiam et pacem a Christo. Mi frater
Salvi domum pervenimus, magna piorum omnium expectatione et
gratulatione. Vereor autem, ne forte horarum gaudium sit et Satan
vertat in męrorem. Nondum prohibiti sumus a concionibus, id quod
in discessu Helvetiorum proceres commisisse dicuntur legatis. Orandus
est Christus, ne suos deserat brevique sub pedibus Satanam
conterat [Röm. 16. 20]. Habeo tibi gratiam pro frequentibus literis et
salutationibus in Baden, quibus me dominus non mediocriter exhilarabat
et confirmabat. Exemplar disputationis nullum Basiliensium
legati impetrare potuerunt, quod plerisque hic perquam ingratum.
Hasce literas domi inveni. Urbanus amiciciam nondum solvit.
Vale.
12. Iunii. Basileę.
Tuus Oecolampadius.
Vlrico Zwinglio, charissimo fratri.