Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 514

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

514

<< Nr. 513 | Index | Nr. 515 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: N.N.

Ort: (Zürich)
Datierung: (30 VII (1526?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 677-678




--677--

Huldrichus Zuinglius charissimo fratri N.
Gratiam et pacem per Christum.
Quum rem istam adgressurus es, charissime frater, in numerato
debes ante omnia habere prophetarum oracula, quibus constantissime
et malum hoc redarguunt et, quid aerumnarum quantumque inde proveniat,
ostendunt. Invenis autem ista passim non modo apud magnos,
verum etiam apud minores, ut vocant, prophetas, ut apud Amos
et Micheam. Quodsi deinde coenam verbi dominici cupis gravibus
tum dictis tum gestis gentilium, veluti bellariis, lautiorem reddere,
legendus est ante omnes Sallustius in Catilinario Iugurthinoque
bellis. In quorum priore disces impotentium quorundam hominum
audaciam, artes, ambitionem, et quo munerum corruptela tendat; in
altero, quid possit largitio, quidque audeant, qui pecuniis corrupti
sunt. Habebis et Valerium Maximum familiarem propter exemplorum
promptitudinem. Istos confestim absorbebis, quod et breves sunt
et dilucidi, ac sermonem Latinum (cuius mediocrem modum hausisti)
vehementer locupletabunt, ut his incunabulis imbutus ad Titi Livii
historiarum immensum flumen instructior accedas. Inter primos quoque
habebis Plutarchi vitas. Mox ubi nactus eris ocium, Suetonium
quoque et Herodianum percurres, cum Vopisco et aliis, qui bonorum
principum simul ac tyrannorum imaginem sic tibi adumbrabunt,
ut prorsus sis plurimum lucri ad propositum argumentum facturus.
Appianus Alexandrinus timultus bellorum civilium, socialium ac
proscriptionum deformabit, autor supra modum ad legendum iucundus;
brevis enim cum sit, res tamen gravissimas sic connectit, ut, qui
legere coeperit, desinere nesciat. Proderit, si quando vacat, Diodorum

--678--

Siculum quoque legisse propter vetustatem, et Robertum
Gaguinum propter res Francicas. Caesarem dictatorem arbitror
te olim legisse. Habent Plinius et Gellius multa, quibus argumenti
huius penum locupletare possis. Quintus quoque Curtius rem iuvabit
autor tersissimus. Iosephum non commemoro, quod pleraque in sacris
literis invenias, quae iste congessit, praeter bellum Iudaicum; id vero
cum primis leges: plurimum enim valebit ad deterrendum, ne misericordiam
dei perpetuo contemnamus ac tantum iram thesaurisemus
[Röm. 2. 45]. Graecos autores, cum propter aetatem ac valetudinem
forsan inconsultum sit ad Graecas literas adhortari, cum ipse per
ocium revolvo (nullibi enim literarum libentius versor), adsignabo,
quae huius sunt instituti, ac, dum est occasio, mittam.
Vale, et quod e re euangelii putabis esse, nunquam obmitte.
30. Iulii.