Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 516

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

516

<< Nr. 515 | Index | Nr. 517 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Zürich)
Datierung: (5 VIII 1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 681-683




--681--

Gratiam et pacem per Christum.
Irremissam diligentiam tuam, clarissime vir, non exosculor modo,
sed etiam veneror atque demiror. Lanius, qui legatione ad Abtzellanos
functus est, predicare cum omnium civium tuorum tum maxime
tuam liberalitatem ac munificentiam pro dignitate non potest, bonus
ac incorruptus Hercules vir. Capitur nunc consilium, quomodo sit
cum Abtzellanis agendum, quibus oligarchi tam adperte imperant.
Pęnitudo apud nostros prorsus nulla est propter quorundam pagorum
repulsam. Berna fuit apud nos ac Basilea.

--682--

Ex Spyra ante horas quatuor nuncia habui, quod plerique principes
nolunt Fabrum in suo consessu ac sęnatu adsidere, quod hactenus
fecerat, Perdinandi [!] scilicet a consiliis: similes habent labra
lactucas. Id quoque cum cautione creditum est, quod tu quoque
premes, nisi cum es apud tacitos: principes aliquot in hoc esse, ut,
si cęsareo mandato pergat urgere ac contristare euangelium Perdinandus,
ipsis cum rebuspublicis conveniat. Imo speratur foedus confore,
si, ut dictum est, nihil quam sęviatur.
Cum Abtzellanis arbitror hoc agendum, ut non solum de sacramento
interrogentur, sed etiam de euangelio, quo scilicet loco sint
illud habituri aut quomodo defensuri. Est enim mihi spes, ubi comitia
frequentiora fuerint, posterius hoc ex abundanti accessurum esse. Tu
si posterius dissuadeas, cum datur, indica. Reddemus te atque alios
amicos protinus certiores, ubi senatus super ea re decreverit, quo mature
sciant omnia amici. Nam si honeste ad dictam posteriorem quęstionem
respondebunt nostris, iam ea fama plurimum iuvabit negocium
euangelii. Nemo enim hactenus a nostris hac in re excussus aut requisitus
est. Maxime tamen apud vicinos vestros ac Durgoios ea
fama proderit.
Rheti articulos puto 18 rogarunt ante dies decem aut duodecim,
qui omnes episcopatui ruinam conciliabunt. Euangelistę isthic uxores
ducunt impune. Cęsar magnis pollicitationibus nititur eos ad partes
suas pertrahere. Quid futurum sit, brevi sciemus.

--683--

Helvetii non satis sunt concordes.
Vale, ac salvum iube Augustinum, Zelium, Christianum,
Sebastianum, omnes. Excuditur nunc responsio 3. ad Fabrum
super libello mendacissimo. Murnerum olim statuimus pertinaciter
contemnere.
5. Augusti.
Huldrichus Zuinglius.
Ioacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli, domino suo cum
primis colendo. - Herren burgermeister von Watt.