Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 517

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

517

<< Nr. 516 | Index | Nr. 518 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Blarer, Ambrosius(?)

Empfänger: Blarer, Thomas(?)

Ort: Zürich
Datierung: 11 VIII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 684-685




--684--

Gratiam et pacem per Christum.
Rogasti nuper, quo nuncio iam excidit, num aliquid abs te literarum
accepissem; nunc respondeo me tum nihil accepisse, unde tibi
videndum, cui eas credideris, de quibus percontabaris. Ego nullas
accepi post eas, quas cum apologia vestra mittebas cumque epistola
ad Guilielmum. Huic pręsentium latori omnia credes. Vir

--685--

egregie bonus est atque amicus meus minime vulgaris quique me
omnibus modis nonnunquam iuvit.
Quę his Fabro respondemus, iam haud dubie vidistis ad ea esse,
quę ipse recens mendaciter ac contumeliose in Fabritium Capitonem
atque alios confinxit. Respondet et Capito. Absoluta est responsio
Oecolampadii ad Billibaldum Bircheimerum, sed ego nullam
etiamnum habeo; statuerunt enim premere usque sub nundinas Francfordenses.
Ex Spyra audio, artibus omnia per pontificios et imperatorios
tentari, sed constantes esse Saxonum, Hessorum, Mechelburgorum
et Badensium principes cum civitatibus. Subindicatum est quiddam,
quod ad provectum euangelii faceret, si pergeret, sed hac lege,
ut nulli mortalium communicem. At pręest negocio suo dominus:
etiamsi euangelium in paucos recidat principes, nihil amplius faciet
eorum ira atque persecutio, quam quorundam, qui ex Badensi disputatione
ultima comminabantur his, qui ab euangelio stant.
Rumor ad nos perlatus est haud vanus, Mediolani arcem a duce
Burbonę teneri cum Papia firmis Hispanorum pręsiidis. Copias
autem pontificis (en tibi cęsar, Romanum pontificem!) ac Venetorum
non longius a se mutuo abesse, quam quod nocturnę stationes
committantur; Helvetiorum exercitum pone istos esse.
Vale et, quę putas e re Christi et nostra esse, significa.
Salutem precare Zuickio, quem ex crure audivimus vehementer
laborare. Salvos iube Wannium, cęteros.
Tiguri, XI. die Augusti M.D.XXVI.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Ambrosio Blaurero, aut Thomę fratri, amicis ac dominis
suis observandissimis.