Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 518

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

518

<< Nr. 517 | Index | Nr. 519 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 12 VIII (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 686




--686--

Christi gratiam. Dilecte frater
Qui literas reddit, mea sententia pius vir est, et ita mihi a
Bucero commendatus. Colloquio tuo refici desiderat. Cęterum fasciculum
tuum primo nuncio Capitoni mittam, qui et ipse Fabrilibus
technis obviam ivit, amandaturus nuncium ad status imperii.
Hodie et in die Laurentii psalmodię Germanicę in templo
meo a plebe cantate sunt. Pręsenserant hoc sacerdotes ex concionibus
meis eventurum, eo quod de iubilis spiritus et oris quedam ex
Psalmis dixeram ad hanc rem facientia. Unde et apud senatum
egerunt, si impedire possent, et impetraverunt edictum a senatu, ut
hostiatim prohiberetur cantus, de quo ego adhuc nihil sciebam. Verum,
ut in vetitum nitimur omnes, ita, ubi excusat pietas, audaciores
reddimur. Frustra prohibuit senatus. Quid inde futurum sit, ignoro.
Pars malorum in caput meum recidet [Ps. 38. 5]. Quę libens feram,
siquidem ferenda. Nihil a me iussum est, sed ostensa gloria domini.
Quodsi dominus ceptum hoc prosperum fecerit, rei euangelicę plurimum
profore spero. Orate dominum pro nobis.
Vale. 12. Augusti. Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri meo charissimo.