Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 54

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

54

<< Nr. 53 | Index | Nr. 55 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 10 I 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 124-125




--124--

Domino Ulderico Zinglio Valentinus Scudus S. D.
Proximis literis quid a te petierim, nosti, ni forte, quod timeo,
ad te non pervenerint. Petii vero, ut coram amicis pro me intercederes
eosque exorares, quo aliquam pecuniolam, qua Graecos codices
comparare possem, ad me quam primum mitterent; quod peractum
ne sit, ignoro. Id tamen non per te stetisse mihi certe persuadeo.
Qua propter enixius te rogo, nisi forte, ut cupiebam, exegeris, ut sedulo
nostram hanc causam agas, ac crebro, sicubi aut ipse Glareanam
veneris aut ille Eremum, tutorem ob id urgeas. Sed quid
ultro (quod dicitur) currentem impello, quem scio nihil unquam, quo
prodesse queat, nostri causa omissurum? Nempe quod necessitas ita
iubet, ut tu quoque in omnibus, licet vigilantissimus, vigilantiorem visa
necessitate te exhibeas. Scis, quibus cum res agenda tibi, illis certe,
qui quidvis aliud, quam pecunias petentem, libentius audituri sint.
Porro, quae ea sit necessitas, prioribus literis exposui. Quid ni necessitas
appellanda sit?, cum aut habeam pecunias necesse sit, aut
Graecarum litterarum studium, quod, hactenus minoribus expensis a
me fotum, nunc maiora quaedam expostulat, protinus derelinquendum?
Quin etiam Hebraica lingua (cui nuper operam nostram primum
locavimus) vix dum a limine salutata transeunda est. Profitetur eam
Augustinus Iustinianus, episcopus Nebiensis, vir linguarum peritia

--125--

sane admirandus, "Octapli" autor, si forte ipse quoque videris,
quod Hebraicum, Graecum, Arabicum et Chaldaicum cum tribus latinis
interpretationibus Ianuae impressum circumfertur, qui biennio aut
ultra Hebraice legendo nobiscum mansurus est, publico stipendio a
Gallorum rege ad id conductus. Is nunc legendi modum nobis exhibuit.
Post natales vero, quos hic ad vigesimum ferme diem protendunt,
Volfgangi Fabri "Institutionem" exordietur. Misit etiam
grammatices compendium Basilaeam, quod a Frobenio excusum
breve habebimus. Fidelis est docendo atque impiger, in auditorum
item vota obsequentissimus. Huius castra sequar et ipsius auspitiis
animose hac militia fungar. Quid tibi autem de hac videatur, scribe
et tuam quoque sententiam recense. Si probabis, instantius subsequar;
sin aliter, signa relinquam.
Vale, nostri memor, intempestivisque nostris precibus parce et,
si dignaris, obsaecunda
Ex Parrhisiis quarto Eidus Ianuarias M D XVIIII.
Domino Ulderico Zinglio, viro eruditissimo, amico nostro incomparabili.
- Meister o̧Ulrich Zwinglin, pfarre[r zo̧u] Einsydlen.