Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 55

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

55

<< Nr. 54 | Index | Nr. 56 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 13 I 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 126-129




--126--

Ulderico Zinglio Glareanus S.
Quod Tiguri eam fortunam nactus es suavissime Ulderice,
primus nuntium mihi attulit Osaldus Elmerus non absque munere
a me relictus; aeque enim ea re gavisus sum, ac mihi contigisset,
nec minus ille gestiebat animo, quippe qui plane fateatur, te hortatore
primum literas et amare et apprehendere cepisse. Omnes adeo, quotquot
ex Helvetiis adsunt iuvenes, fremere et gaudere, praecipue vero
Tigurini. Mirum vero, quantum etiam Ioannes Lilianus ex Lucerna,
homo tibi in patria eius visus, de fortuna tua laetetur. Scripsisset
is ad te, nisi revera obrutus in negotio quodam iuridico; plurimum
tamen me rogavit, ut se tibi commendarem, quod eo libentius
feci, quod est iuvenis indolis optimae, erecti animi et ingenii versatilis
ad omnia, morum praeterea compositissimorum, literas latinas bene
doctus, musices studiosissimus, per omne genus latinorum scriptorum
vagatus, confabulationis felicissimae. Cepit nunc prudentum hominum
hortatu etiam Graecas discere literas, quas mordicus tenet. Est in
eo iudicium discussum minimeque temerarium. Domi meae habitat.
Ludit testudine, fistula, organo. Comes adsum ego et nonnunquam
extimulans hominem, quanquam nihil minus indiget stimulo. Spes est
hunc apud Helvetios eximium ornamentum fore literarum. Cum
autem apud te pluribus opus non est, praesertim quod scias, non

--127--

quosvis a me laudari, pro tua in omnes studiosos benevolentia hunc
satis commendatum puto. Caeterum Valentinus Scudus literas
quasdam ad me attulit e Mediolano missas, in quibus identidem
amici et consanguinei hortantur, ut fiat magister, et neque ego
dissuasi, quod Parisiis studioso facile magisterium venditur, aut si
hoc nimium, pecunia donatur. Neque enim opus est, ut visitet
quis nugas eorum, sed amicorum constat intercessione, quos ego aliquot
in universitate habeo. Credo autem amicos eius inhiare, ut in
locum tuum subrogetur, quod factum probem ne an repraehendam,
vix mecum invenio. Eruditio et ingenium, si alicui adest, et Valentino
maxime non abest. Sed scis, quid vulgus apud nos spectat,
unam suggestus facundiam, deinde inclinationem in vota eius. Quae
duo quam non bene nunc habeat Valentinus, scio; quam bene habiturus,
nescio, tametsi omnia bene speramus. Tu solus es, qui, quid
huic negotio opus sit, scis et experientia didicisti. Nam etsi scio
patriam tui similem desyderare (et vere desyderare; nam nunquam inveniet),
vereor tamen populi iudicium auram sequuturum. Quod nisi
tua opera prospiciatur, non magnopere gratulandum mihi de fortuna
tua, sed potius cum patria flendum est, non quod tibi non faveam,
sed quod patriae miserear atque adeo eius vicem doleam. Poterit
tamen Valentinus probari. Quod si negotium minus processerit, invenienda
alia ratio. Quae apud te frustra tono; omnia enim tu melius
intelligis. Res mea bene habet. Conditio liberrima mihi oblata est.
Nam ad publicam lectionem non astringor, et auctum est stipendium;
quantum vero, his diebus experiar. Ita enim meo studio incumbere
queo, et quae πρὸς τ ̓ἄλφιτα sunt, satis bene accedunt. Osaldo meo,
immo nostro, Myconio quid promittam, nondum sat scio, quod ignoro,
quantum auxerint stipendium; propediem tamen sciam. Unum oro,
ut hominem noscere cepisti, ita amore prosequare, immo ita defende
Dignus enim est te patrono. Amas siquidem ingenia minime fucata
et simplicitatem illam Christianam, tum animum minime adulationibus
obnoxium; quae in eo copiosissime vides. Sed quid opus est eum tibi
commendare, qui cum quotidie conversaris? Tota haec hyems in "Asse"
Budaei, hominis eruditissimi et mihi familiarissimi, consumpta ferme
est, nisi quod iam quattuor fere hebdomadas aulicor inter homines

--128--

levissimos. Adsunt Angli; connubium factum est inter regum Angliae
et Franciae pueros vagientes, videlicet ut aliquando belli materia
non desit, cum interim vulgus concordiae causa haec fieri existimat.
Lancearum concursum vidimus, quem ingens excepit epulum sive
pompa, et praeterea nihil. Reverendissimum dominum cardinalem
nomine meo plurimum salutabis, cui ego me maxime offero et plane
literis aggressus fuissem, si quid dignum eius auribus potuissem; nihil
enim novi nobiscum est. Tu apud eum vice epistolae fungaris, obsecro.
Caeterum scripseram domino praeposito Tigurino aliisque
canonicis tribus domino Niesly, domino Hen. Uttingero, magistro
Felici Frigio, Iacobum Fabrum sanctorum martyrum historias
e non vulgatis authoribus et hominibus doctis collecturum. Quare,
ut divorum martyrum apud Tigurinos historiam mitterent, oravi;
ita enim futurum, ut collegio inde honor maximus oriretur. Verum
nescio, literas ne receperint, an argumentum historiae eius miserint;
hactenus enim nihil recepi. Porro, cur tam anxius pro collegio vestro
sim, tibi aliquando coram aperui; nam non absque instigatione aliquot
canonicorum civiumque complurium canonicatum illic spero. Quanquam
ex hac fortuna non pendeo, mirum tamen, quam nunc Tiguri
esse desydero, quod te illic constituit tua industria; quippe qui duplicatam
spem in me sentiam. Nam alios quidem quam amicos mihi
putem, nescio; te reipsa amicum sensi minimeque blandientem. Quare

--129--

est, cur gestiam, cur sperem. Rescribe aliquando, si poteris, quid spei
mihi promittas, et an sperare me cessare iubeas. Sequar enim consilium
tuum; scis tamen, me hac spe non indignum. Porro alibi quoque
desyderor. Quanquam nunc animo mecum prospicio, quantum
invidiae tibi inter istos eruditio tua conflabit. Sed sis, ut hactenus,
erecti animi tanquam Hercules ἀλεξίκακος cum monstris depugnaturus.
Vinces facile tum patientia, tum animi moderatione. Saluta
interim nomine meo dominum Niesly, dominum Henricum Utingerum,
dominum Christophorum medicum, imprimis vero dominum
praepositum. Vide quam longus sum, cum tamen maxime frigeam:
hyems erat, locus gelidus, stylus aridus; mens quomodo non frigidissima
esse poterat? Sed ignosce loquacitati.
Vale.
Luteciae ad Idus Ianuarias anno a Christi natali M.D. XIX.
Domino Ulderico Zuinglio viro philosopho et vere theologo,
amino nostro eximio Tiguri.