Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 560

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

560

<< Nr. 559 | Index | Nr. 561 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Capito, Wolfgang

Empfänger: Strassburg, Brüder

Ort: Zürich
Datierung: (18 XII) 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 807-809




--807--

Gratiam et pacem per dominum.
Excuditur disputatio Badensis, ut fama est, Lucernae cum impudentissimo
praeiudicio, praefigitur enim praefatio non tantum stulta
et indocta, sed etiam adeo contumeliosa in Lutherum atque nos, ut
nihil unquam sit inauspicatius ac ominosius visum. Deprehensus est

--808--

quaternio hesterna die, quem Murnarus mittit vichbischoffio Constantiensi,
septimus nimirum, est enim g. litera insignis. Scriptus
et in tergo nec dum finitus Horestes. Nos laeti sumus, solummodo
ut prodeat, quacunque tandem ratione, quo mundus videat non modo
perfidiam sed etiam violentiam audacissimorum hominum. Gestit mihi
animus ad hanc pugnam, non ut ambiat vel certamen vel victoriam
quam sibi polliceri arrogans sit, nisi scias cui credidisti [2. Tim. 1. 12],
sed quod nihil prorsus ambigam, retectum iri aliquando artes non modo
pontificiorum sed nebulonum quoque; nobilium dicere debui. Id enim ni
fiat, non video tantum pectoris in quibusdam hominibus, ut imminentibus
malis audeant occurrere. Clamamus omnes Christus, Christus,
sed nolumus esse prudentes sicut serpentes, etiamsi sint quidam non tantum
columbis sed lusciniis candidiores [Matth. 10. 16]. Coniuncta oportet,
quę Christus coniunxit. Cupiam aliquem fidum ex vestris apud nostros
vel unam horam esse, cui diceremus consilia prudentiae istius nostrae
plusquam morychinae; et quantulaecunque, neque tamen inanis. Victoriam
esse arbitror in manibus, ni legere pigeat. Sanctogallenses
magno consensu extulerunt simulachra sua. Missam dudum fecerunt
missam. Rhaeti in diem proficiunt, gens animo veteres Tuscos
referens, candore veteres Helvetios. Propediem et missam et simulachra

--809--

sic amandabunt, ut eorum memoriam perinde sint habituri atque
pridiani somnii. Nobis omnia sunt et tranquilla et tuta, non tam adversariorum
metu, quam causae nostrae confidentia. Solemus enim,
si pii sumus, securitatem non ex hominum negocio, sed ex fide pendere.
Valete ac constantes estote
Tiguri ea hora, quae eclipsim antecessit, quandoquidem ad lunam
omnia metimur M.D.XXVI.
Salutat vos omnes Oecolampadius. Farellus agit in Aelin,
annunciat verbum domini. Modo non plus vacat scribere. "Catechismus
puerorum" maxime fratribus probatur. Adam Petri pauculos
quosdam sermones excudit, quos . . .
Adversus Struthionem absoluta est nobis apologia, non etiam
τυπογράφῳ. Expostulationes ad Lutherum expectent nundinae
Frankfordinae. Exercemus nunc ungues, tunc autem, quicquid
blandum est.
Wolfgango Capitoni ac reliquis fratribus Argentorati.