Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 561

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

561

<< Nr. 560 | Index | Nr. 562 >> 

Absender: Haner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Nürnberg
Datierung: 18 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 810-813




--810--

Gratiam et pacem.
Iam tandem post diuturna mea desyderia reddite sunt mihi literę
tuę, Zwingli eruditissime, quibus ceptam inter nos amiciciam gravibus
aliquot sentenciis et exemplis confirmas. Eam opto nobis in
Christo fore perpetuam. Quoniam autem semel te votis meis permisisti,
non dubito, crebriorem te mecum literis futurum, modo temporis
simul et nuncii opportunitas hoc ferat. Quod autem mea illa
priora usque adeo vehis et commendas, non merentur illa tam candidum
calculum, neque ego hanc laudem agnosco, ut qui didicerim
me mea metiri umbra. De Luthero quod scribis, expecto ex te et
fratribus, si quid forte in hunc adornas, missurus contra, si quae in
publicum ille protruserit. Audio autem, hunc totum in Oecolampadium
incumbere, missione data auditoribus, ut omnes ingenii nervos
huc solum intendat. Ego omne huius caussę pondus et argumentum

--811--

in eo situm esse arbitror, sitne corporalis piorum cum capite
Christo unio, utpote quae non tantum constet unitate spiritus in
vinculo panis [Eph. 4. 3], sed et reali ac corporali carnis ac sanguinis
Christi communione, ut scilicet nemo sit membrum de corpore, nisi
caro sit de carne eius, et os de ossibus eius [1. Mos. 2. 23], eciam
corporaliter participatis. Verum, si hoc ita est, quomodo, quaeso,
Christi corpus mysticum erit, et ecclesia res omnino spiritualis, ac
tota in spiritu? Deinde, qualiter quaeso hac ratione sanctus domini
corruptionem in membris non senciet [Marc. 1. 24, Ps. 106. 16], si huius
caro realiter et corporaliter illis unita est? Docet quidem apostolus
et precatur, ut per fidem Christus cordibus inhabitet, ceterum de
corporali et reali huius immanentia nihil, quod sciam, meminit. Et
haec sunt, humanissime Zwingli, quae hodie eciamnum potissimum
me morantur, praesertim, quod videam, nullum fructum corporalis
praesentię Christi in sacramento redire ad fideles, nisi necesse sit
ponere realem et corporalem membrorum cum capite Christo
unionem, de quo tu videris. Ceterum, de nostro argumento, quoniam
multum per occupationes non datur, saltem paucis illud ac leviter
attingam, de eo tamen postea acturus fusius. Agnoscimus nos duas
in Christo naturas, easque in una hypostasi unitas profitemur, verbi
scilicet et carnis, sic tamen, ut per illud neque permisceamus naturas,
neque proprietates earum confundamus: alioquin cecidisses tu a caussa
sacramenti. Sequeretur enim: Verbum est ubique. Ergo caro quoque
Christi ubique est. Ceterum has inductiones non admittimus;
caussas eius tu nosti. Esto ergo, Christum deum confiteamur et
hominem!; per hoc tamen non sequitur, ut quod deus est, homo sit;
sic neque e contra, quod homo, sit deus. Sic pariformiter, quae dei
sunt, hominis non sunt, nec de homine proprie, sed solum per allęosim
dici possunt. Ceterum, communicatio hęc idiomatum, ut naturas
non miscet, ita neque proprietates confundit. Deinde, quoniam naturarum
illa unitas in sola verbi seu filii persone hypostasi est, et fides
vera in solum deum feratur, hinc esse dicimus, quod vera fides non
assumptum a verbo hominem, nisi ratione hypostasis persone verbi, sed
verbum caro factum [Joh. 1. 14] adorat. Vides ergo, qualiter vera
pietas in solum deum assurgit, carnis tamen infirmitate propter nos
indutum. Non ergo haec immemor est collate in nos gratie, neque
tam iniuria Christo, ut carnem eius aspernetur, quam agnoscit promissum
semen veritatem nostri, legalium corpus, sacramentum dei, ac
magnum illud et ingens divine pietatis mysterium. Per hec tamen
omnia salutem creature non defert, non confidit in homine, nec carnem

--812--

ponit brachium suum [Jerem. 17. 5], sed deum, sed dei filium ac
verbum, quod solum virtus est et potencia dei ad salutem omni credenti
[Röm. 1. 16]. Sentit ergo illa magnifica quaeque de Christi
carne, ita tamen, ut virtutis eminenciam perpetuo deferat deo, atque
interim non obliviscatur veritatis carnis, adeoque assumpte forme
servi. Ut enim haec singulari nobilitatis praerogativa peccati noxa
caruit, speciem tantum carnis peccato obnoxie habens, ita negari
non potest, quin vera caro fuerit, et infirma caro, utpote quae alserit,
frixerit, sudaverit, esurierit, mesta fuerit, obnoxia passionibus, cesa
scilicet flagellis, suffixa cruci, ac tandem vere mortua; quo fit, ut nihil
de Christi carne supra carnem, quod fidei ratio non admittit, senciendum
putemus, ne scilicet, sicubi hac parte fuerimus immodici, non
solum non nihil decedat gloriae beati dei [1. Tim. 1. 11], sed et carnis
veritas hinc possit vocari in dubium. Ut ergo carnis veritas neque
neganda ulli est, neque extenuanda, utpote quam fatemur benedictum
semen, ac promissionis ac legalium etiam corpus et complementum, ac
peccati hostiam, ita in Christi carne atque adeo in assumpto homine,
quicquid usquam est inclytum, augustum, sacrosanctum et adorandum,
id omne fatemur in et per deum esse. Deus enim fuit in Christo,
mundum et cuncta reconcilians erga se [2. Cor. 5. 19]. Quod ergo in
Christo humile et infirmum est, id omne de nostro et imbecillis carnis
est; quae vero potencie in eo sunt ac virtutis dei, ea verbi sunt et
consubstantialis filii dei. Sic ut solus deus sit bonus [Marc. 10. 18],
solus iustus et iustificans eum, qui est ex fide Iesu. Proinde sicut
micrologiam super Christi humanitate detestamur, si per contemptum
haec sint, ab impia quadam perfidia, ita licebit piis, pro scripture
modulo, de Christi carne humiliter sentire, praesertim quod non alia
quam sub servi forma [Phil. 2. 7] hanc nobis spectandam imitandamque
Christus proposuerit. Intra ergo cuiusque nature praescripta manendum
censeo, earumque terminos nequaquam confundendos esse. Quod
si scriptura per allęosim loquitur, ad schema advertendum est, ac propterea
nihil de veritate mutandum. Nam ut non statim unum quodque
est quod dicitur, ita per scripture allęoses naturarum vel subiectum
vel proprietas neque permiscetur, neque confunditur. Et haec
ad praesens satis. Tu, si per ocium potes, ad hoc nostrum argumentum
te conter expeditius et deprehendes non nihil syncere cognitionis
Christi nobis deesse. Male enim metuo, carnis sacramentum plerosque
morari, ut ad spiritus recessus et veritatis abdita penitius non
introeant neque assurgant.

--813--

Vale, et Oecolampadium officii sui commone, et urge, ut me
suis literis salutet.
Tu reliqua ex me per opportunitatem expecta et quam primum
potes, si quid novi habes, rescribe.
E Nerobyrgo XVIII. Decembris MDXXVI.
Tuus ex animo Ioannes Hanerus.
Saluta pios ac doctos omnes.
Celebri ac perhumano viro, Udalricho Zwinglio,
Tigurinorum eclesiasti, amico suo syncero et observando. - Ad
manus proprias.