Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 576

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

576

<< Nr. 575 | Index | Nr. 577 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 15 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 21-22




--21--

S. in Christo. Dilecte frater
Consiliis tuis nobis quidem consultum foret, si ea iusticię ratio
haberetur, quam et pagani deum ignorantes amplexantur [Röm. 2. 15f.].
Adversarii obduruerunt, contenti vel hoc uno, quod reclamant strennue
apud suos. Sed invenientur a domino, qui illis utitur ad exercendum nos.
Tumultuarios nos vocant et seditiosos, qui omnem ferimus importunitatem.
Quid autem alant ipsi, subodoramus. Bene est, quod non extendit dominus
virgam peccatorum super sortem iustorum [Jes. 14. 5], alioqui nos vivos
deglutissent [Ps. 124. 3] iam pridem. Tandem optandum erit, ut antichristos
habeamus contradictores, quo perspecta veritate contemptiores
sint tenebrę, et nos in maiore timore domini ambulemus [Neh. 5. 9]. Nihil
prętermissum est eorum, quę tu mones, et adhuc hęrent ac patienter
tolerantur tantę pestes. Porro quod ad negocium meum attinet, de quo
Pellicano scripsi, Henricus ex vobis admodum ambiguum retulit
oraculum. Expectabitur itaque consilium domini, sive illud vestrum,
sive aliud probet. Ipse ad hoc enitar, ne verbum domini per me habeat
male, devoraturus potius omne tedium, et quicquid molestiarum in me congeri
potest, quam ut retrospiciam [Luc. 9. 62], adiuvet modo Christus.
Apologia in Struthionem supramodum arridet. Condonabile erit
apud candidum lectorem, quod meritis sannis ridiculus scriptor
exceptus est, quandoquidem prior adversus veritatem ineptire non
erubuit. Misi exemplar, quod mihi oblatum, Argentinensibus.

--22--

Nobis iterum negocium exhibent catabaptistę, qui ex Argentorato
huc venerunt proscripti. Laterbras amant et suspectam doctrinam
persecutionis nomine palliant. Mitto epistolas Erasmicas, quas
petiisti. Vereor, ne Thermę parum cogitaturę sint, quę ad pacem
faciant. Fratres nostri vos omnes salutant et ecclesiam nostram
vestris precibus commendant.
Vale.
15. Januarii Basileę anno 1527.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri suo dilecto.