Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 58

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

58

<< Nr. 57 | Index | Nr. 59 >>

Absender: Zurgilgen, Johann Jacob

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 1 II (1519)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 134-135




--134--

Iωannes Iacωbus a Lilio d. Hulderico Zuinglio suo.
Certior factus nuper a Glareano poeta nostro, quem et suspitio
atque amo, sacerdotium te apud Tigurinos successoremque ex animi
tui sententia consecutum, prę gaudio vix me ipsum coepi. Gratulor
itaque tibi, gratulor populo Tigurino invideoque pariter, quod iam [?]
tacita quadam spe lapsus, cum te maioribus negotiis distractum amiculis
tanto tui studio flagrantibus minus navare posse verear. Gratulor
tamen lętorque, quod te lętari tibique gratum esse cognoverim. Caeterum
ubi nam gentium Vadianus, praeceptor meus, sit vel futurus
erit [!], adeo scire vellem ut qui vehementissime, caussa [!], quod eum
Viennam repetiisse, nescio quam ob rem, feratur. Quod ipsum ansam
praebet suspitionis atque timoris, ne prisca inter sui simileis, i.ee.
literatos, consuetudo magis stomachum eius sollicitet, quam patriae
imperitę amor. Fac tu pro omni observantia atque pietate, qua te
prosequor, certior super hac re fiam. Osualdi Miconii, hominis
prudentis et integri, statum et conditionem omnem scire velim, cui et
scribsissem [!], si prae occupatione licuisset. In quem si quid benefitii
contuleris, mihi imputari facillime patiar. Novi quid ad te scriberem,
modo non tam superfluum quam stultum esset, cum Valentinus

--135--

noster coram de omnibus certiorem reddat, et ego alioqui hoc temporis
inpeditior. Caeterum ita velim de me concipias (si res ferat),
omni me opera, studio et diligentia animum in te meum probaturum.
Vale, humanitatis atque doctrinarum specimen, meque omnibus
tuis amicis commendes meisque verbis salutem dicas, maxime Miconio
nostro.
Ex Parrisiis sub Kalendas Februarias. Tumultuarie etc.
Eximio viro domino Hulderico Zuingglio [!], philosopho
ac vere theologo, apud Tigurinos.